Acamas (filius Thesei)

In Mythologia graeca, Acamas (graece Ἀκάμας), fuit heros, filius Thesei et Phaedrae, frater Demophoontis.

Acamas et Demophoon (amphora Execiae)

Legatus est Troiam cum Diomede ad Helenam repetendam ante initium belli. Ibi vidit Laodicen filiam Priami, quae eum adamavit. Puella ipsa amorem suum confessa est uxori Persei, Philobiae, cui placuit auxilium ferre. Illa autem viro suo, qui erat rex Dardaniae, quae civitas et socia et proxima Ilii erat, suasit ut puellam puerumque separatim invitaret ad convivium, eosque in eodem lecto poneret et iuveni diceret Laodicen unam e concubinis Priami esse. Convivio exeunte, ut vir et uxor erant. Ex illis natus est filius nomine Munitus quem educavit in domo Priami avia Aethra, mater Thesei, quae tunc erat ancilla captiva Helenae. Troia capta, Munitum pater recepit et tulit in Atticam, sed, puer, serpente morsus, mortuus est Olynthi.

Acamas fuit unus e bellatoribus qui intraverunt urbem in Equo troiano. Cum in Graeciam rediret, in Thracia moratus est, ubi adamavit Phyllidem, et sic ibi diu mansit. Postea venit Cyprum ubi condidit coloniam. Traditur occisum esse cum cecidisset ex equo in gladium suum. Quae fabula etiam narratur de fratre Demophoonte.

Eius nomen datum est promontorio Cypraeo, oppido Phrygio et uni e tribubus Atticis (id est tribus Acamantida).[1]

NotaeRecensere

  1. Grimal, Petrus. Dictionnaire de la mythologie grecque et romaine; Lutetiae, ed. PUF, 1999

BibliographiaRecensere

  • Bayle, Petrus, Dictionnaire historique et critique, ed 11a (1820), art. Acamas
  • Parramon i Blasco, Jordi: Diccionari de la mitologia grega i romana. Barcinonis: Edicions 62, 1997, p. 6. (El Cangur / Diccionaris, núm. 209). ISBN 8429741461