Olynthus
Olynthus (Graece: Όλυνθος) erat urbs Graeca antiqua imo sinu Toronaico in Chalcidica posita, non procul a Potidaea et faucibus paeninsulae Pallenae (circiter 60 stadia). Rex Macedonum Perdiccas II eius potentiam effecit cum anno 432 a.C.n. synoecismum parvorum vicorum maritimorum in Olynthum decrevit, quae ipsa circiter km 2,5 a mari aberat. Civitas deinde fuit caput Foederis Chalchidici donec a Philippo II 348 a.C.n. obsessa et expugnata quia Atheniensium societatem inierat solo adaequata est. Simul incolas ad servitutem vendiderunt. Nam Lasthenes eorum magister equitum in pugna civitatem suam prodiderat[1].
Olyntho ab hac obsidione deserto, suadetur Archestratus ante annum 348 a.C.n. Hedypathiam scripsisse, ubi lectori consiliatus est glaucum piscem Olynthi et Megaris emere.[2] Urbs enim numquam reaedificata estː quocirca campus archaeologicus factus multa vestigia investigatoribus revelavit.
Fontes
recensere- Demosthenes, Olynthiacae orationes et In Aristocratem 107-109
- Diodorus Siculus, Bibliotheca historica XVI.53.
- Thucydides, libro primo De bello Peloponnesiaco 58 et 62-63
Incolae notabiles
recensere- Callisthenes, Aristotelis discipulus, rerum gestarum Alexandri Magni scriptor, hic anno circiter 360 a.C.n. natus
- Andronicus Olynthius, idem fortasse atque Andronicus Agerrhi filius, coaevus Alexandri Magni sectatorque Antigoni Monophthalmi, hic medio saeculo IV a.C.n. natus
- Ephippus Olynthius, scriptor de morte Alexandri Magni, hic medio saeculo IV a.C.n. natus
Notae
recensere- ↑ Demosthenes, Philippica secunda 20-21 et tertia 11, 21, 56, 66. De Chersoneso 40 et 62 et 65. De Falsa legatione 342. Dionysius Halicarnassensis, prima epistula ad Ammaeum in qua narrationem Philochori Attidographae refert.
- ↑ Ἀλλά μοι ὀψώνει γλαύκου κεφαλὴν ἐν Ὀλύνθῳ Καὶ Μεγάροις· σεμνοῖς γὰρ ἁλίσκεται ἐν τενάγεσσι: vide Andrew Dalby, "Archestratos: where and when?" in John Wilkins et al., edd., Food in antiquity (Exoniae: Exeter University Press, 1995) pp. 400–412, dubitantibus S. Douglas Olson, Alexander Sens, Archestratos of Gela (Oxonii, 2000) p. xxii
Plura legere si cupis
recensere- Excavations at Olynthus, Baltimore, Johns Hopkins Press, 1929-52. 14 volumina.
- Selene Psoma, Olynthe et les Chalcidiens de Thrace : études de numismatique et d'histoire, Stuttgart, F. Steiner, 2001
Nexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 40°17′34″N 23°21′16″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades • Treccani • Большая российская энциклопедия |