Olynthiacae I-III[1] (Graece Ολυνθιακοί ΑΒΓ) sunt tres orationes deliberativae (suasoriae) anno 349 a.C.n. a Demosthene oratore Atheniensi coram populo in ecclesia habitae. Nam cum Philippus Macedonum rex Olynthiorum fines inopinate invasit, quorum socius adversus Athenienses priore bello fuerat,[2] Olynthii legatos Athenas miserunt auxilium petitum. Demosthenes his orationibus cives suos hortatur ne talem societatis cum valida civitate ineundae occasionem praeterire sinerent sed magnis pecuniis libenter conlatis civicum exercitum quam citissimo in Chalcidicam mitterentː nunc enim Philippi crescentem potentiam et iniurias, si quae necessaria erunt fecerint, adhuc cohiberi posse.

Olynthi ruinae.

Olynthiaca prima recensere

De societate ab Olynthiis proposita accipienda agitur. Orator adfirmat nisi Athenienses in Chalcidica fortiter nunc pugnare velint mox ad suos fines proeliari coactum iri. Omnia oppida per negligentiam socordiamque iam amissa memorat et insatiabilem Philippi ambitionem describit (8-15). Consilium suum explicatː ut duo exercitus simul mittantur suadet, alter qui Olynthiis succurrat, alter qui ipsos fines Philippi vastet (16-18). De pecunia necessaria suadet ut Theoricon (ludorum aerarium e quo pecunia magnis feriis, praecipue Panathenaeis et Dionysiis, erogabatur) in aerarium militare (στρατιωτικά) commutaretur ad stipendia solvenda (19-20). Deinde Philippi res non ita prosperas atque videntur esse contendit quia vicini et socii eius saepe decepti nunc illi diffidunt (21-24). Alterutrum malint viderint Atheniensesː utrum in Chalcidica an in Attica bellum gerere (25-27).

Olynthiaca secunda recensere

Post breve tempus iam societate cum Olynthiis decreta Demosthenes nunc Atheniensium studium ad bellum instigat atque metus dissipare vult. Qui Philippi societatem nunc sequuntur falsis promissis lassi ad Athenas sese vertere parati essent, ait, si quidem illi acriter contra Philippum agerent (6-13). Ipsam Macedoniam per se non tam validam esse et regem quidem magna consilia et gloriam sequi sed eius subiectos ab eo dissentire et pravos eius mores contemnere (13-21). Fortunam (τύχη) Macedonum regem nunc adiuvare videri, at maioribus suis tum cum strenue et fortiter incepta sua peragerent eandem deam non minus favisseː ideo, malis consuetudinibus omissis, maiores suos imitarenturǃ

Olynthiaca tertia recensere

Haec oratio inter optimas Demosthenis vulgo habetur. Nam omni modo e lethargia Athenienses excitare conatur et novas administrandae reipublicae vias proponit. Paulo post duas primas habita est antequam primum subsidium mitteretur. Mercennariorum usum sese iure belli e praeda nutrientium vituperat atque necessitatem civicae militiae ostendit, ut ea quae decreverint re vera agerentur. Hoc ut fieret ludorum pecunia ad stipendia militum solvenda utendum esse declarat[3]. Postremo censoriam sibi auctoritaem adsumit atque mollitiam tergiversationesque Atheniensium sui temporis denigrat (21-32)[4] maioribus comparatis, melioresque eos ad orationes audiendas quam ad res decretas gerendas esse confirmat.

De eventu recensere

Demosthenis consiliis non usi sunt Atheniensesː mercennarios peltastas tantum primum miserunt. Quin etiam orator qui legem de ludorum aerarii sanctimonia abrogandam censuit accusatus et talenti multa damnatus est. Olynthiis iterum tertiumque auxilium per legatos poscentibus tandem populus cives mittendos esse decrevit, qui tardius adveneruntː Philippus Olynthum iam ceperat atque deleverat. Omnes res Athenienses in illa regione perierant. Fatendum tamen Philippum eodem tempore novum bellum in Euboea, insula proxima, eis suscitasse atque ita copias Athenienses in duas partes divisisse.

Notae recensere

  1. Numeri 1-3 in corpore Demosthenico
  2. Olynthii inter 356 et 351 a.C.n. Philippi socii fuerunt sed hoc anno 351 pacem cum Atheniensibus sine Philippo icerunt (Libanii argumentum ad primam Olynthiacam).
  3. Per nomothetas hoc est legislatores agere suadet quia lex quaedam poena indicta vetabat pecuniam ad ludos destinatam ut ad alium usum adhiberetur proponere. Cf. Patrice Btun, Eisphora, Syntaxis, Stratiotika. Recherches sur les finances militaires d'Athènes au IVe siècle av. J.-C., Belles Lettres, 1983 (Annales littéraires de Besançon, 284). David M. Pritchard, "Costing festivals and warː spending priorities of the Athenian democracy", Historia: Zeitschrift für Alte Geschichte, 2012ː 18-65
  4. 32 (duris verbis utitur)ː ἔστι δ᾽ οὐδέποτ᾽, οἶμαι, μέγα καὶ νεανικὸν φρόνημα λαβεῖν μικρὰ καὶ φαῦλα πράττοντας· ὁποῖ᾽ ἄττα γὰρ ἂν τἀπιτηδεύματα τῶν ἀνθρώπων ᾖ, τοιοῦτον ἀνάγκη καὶ τὸ φρόνημ᾽ ἔχειν

Editiones et commentarii recensere

Plura legere si cupis recensere

Nexus externi recensere