Ecclesia (Graece ἐκκλησία) Athenis antiquitus fuit civium populus in unum convocatus ut de rebus publicis deliberaret, nam summa potestas penes populum ibi quinto et quarto saeculo a.C.n. erat.

Oratorum tribunal in colle Pycne.

De iure recensere

In ecclesia manu levanda (χειροτονία) de pace belloque decernebant, legatos ad externas civitates mittebant[1], leges sanciebant, decreta (ψηφίσματα) edicebant, strategos ceterosque duces militares designabant[2], causas politicas ipsi iudicare poterant[3], secretis suffragiis homines quos periculum democratiae facere existimabant ostracizabant. Magistratus munere submovere si peccassent poterant[4] et legatos e civitatibus externis venientes audiebant et civitatem Atheniensem peregrinis ob insignia merita eis dare[5] licebat. De illis rebus tantum suffragium ferebant quas praeparaverat (προβούλευμα) quingentorum consilium (bule)[6] et quinquaginta ex illis consiliariis ex eadem tribu, quos prytanes (πρυτάνεις) appellabant[7], alii aliis succedentes decima parte anni ecclesiae praesidebant. Sic quidem quinto saeculo. Postea illa dispositio non satis democratica visa est, et Demosthenis tempore ecclesiae cuiusque initio novem praesides (προέδροι)[8] sorte ducebantur (unus per tribum, praetermissa tribu prytanum) et ex illis novem hominibus unus sorte ducebatur qui ceteros moderaretur (ἐπιστἀτης τῶν προέδρων)[9].

De coetibus recensere

Sexto saeculo a.C.n., Solonis aetate, ecclesia semel aut bis in anno in agoram (hoc est in Forum) coibat. Quinto saeculo et prima quarti saeculi parte in collem Pnyx coibantː tum tres aut quattuor ecclesiae ordinariae (κυρίαι ἐκκλησίαι) per mensem fiebant, quibus extraodinarias (σύγκλητος ἐκκλησία) addere licebat si qua necessitas oreretur[10]. Secunda quarti saeculi a.C.n. parte in novum theatrum Dionysi coire solebant[11]. Quinto die ante ecclesiam πρόγραμμα, hoc est res in hoc concilio ad populum referendae, in publico proscribi debebat. Quinto saeculo sagittarii Thracii qui servi publici erant disciplinam in coetu imponebant[12]. Tempore Demosthenis cives tribus unius sorte ductae hoc officium implebant[13]

De ecclesiastis recensere

Omnes cives masculi generis matre patreque Atheniensi nati[14] et adulti[15], nisi deminutione capitis (ἀτιμία) adfecti essent (quae poena in iure Attico erat), ecclesiae adesse poterant vel potius debebant. Si apud praeconem sese praenuntiassent etiam tribunal ascendere poterant et coronam myrteam capiti imponere[16] et contionem libere adloqui. Nam relatione a prytanibus facta praeco hanc formulam praenuntiare solebatː "Quis ex iis qui annos amplius quinquaginta nati sunt, quis rursus ex aliis Atheniensibus suo quisque loco sententiam vult dicere?"[17] Re vera pauci ex civibus, quos oratores appellabant, hoc facere audebant. Ob ecclesiarum frequentiam et quorundam demorum longinquitatem cives absentes plurimi erant. Ad absentiam minuendam quarto saeculo ineunte trium obolorum stipendium (μισθὸς ἐκκλησιαστικός) instituerunt[18] eis qui ad ecclesiam venissent. Ita pauperes minus timebant ne diem laboris perderent sed poeta comicus Aristophanes hoc institutum velut flagitium irridebat[19]. Revera sex milia civium tantummodo ad decreta maximi momenti necessaria erant[20], plerumque ecclesiastae multo pauciores erant quamquam numerus civium nonnumquam ad quadraginta milia crevisse existimatur. Ita Aristophanes in Acharnensibus nobis collem desertum depingit[21].

De etymologia recensere

Populi concilia in aliis civitatibus Graecis antiquis plerumque eodem nomine appellantur, etiam si nonnumquam propria nomina habebant. Illa concilia ex Homericis agoris orta esse videntur. Nomen ecclesia e verbo Graeco καλεῖν, "vocare" ductum est cum praefixo ἐκ velut ac si dicas "evocatio, evocati"[22]. Compara Latine "classem".

Notae recensere

  1. Aeschines, De falsa legatione 47-54.
  2. Aristoteles, De republica Atheniensium 44.4 et 61.
  3. Exempli gratia, strategos apud Arginusas victores capitis damnaveruntː Xenophon, Hellenica I.7. Vide etiam Lysian 28, In Ergoclem. et Plato, Apologia Socratis 32b.
  4. Demosthenes, In Aristocratem 167-9 de stratego Cephisodoto.
  5. Andocides, De Reditu 23.
  6. Aristoteles, De republica Atheniensium 45.4.
  7. Aeschines, De falsa legatione 53.
  8. Aeschines, De falsa legatione 65 et 82-3.
  9. Aristoteles, De republica Atheniensium 44. Aeschines, Contra Ctesiphontem 39.
  10. Aeschines, De falsa legatione 53.
  11. Aeschines, De falsa legatione 72ː πλείους δὲ ἐκκλησίας συγκλήτους ἠναγκάζεσθε ἐκκλησιάζειν μετὰ φόβου καὶ θορύβου, ἢ τὰς τεταγμένας ἐκ τῶν νόμων.
  12. Acharnenses 54.
  13. Aeschines, Contra Timarchum 33. Contra Ctesiphontem 4.
  14. De republica Atheniensium 42.1.
  15. Circiter viginti annos nati, post militarem educationem (ephebiam).
  16. Ecclesiazusae 131, 148, 163.
  17. Aeschines, Contra Ctesiphontem 4, interprete Dionysio Lambino in Henrici Stephani editione Veterum oratorum Atticorum, 1575 p.55.
  18. De republica Atheniensium 41.3
  19. Ecclesiazusae 308-10ː νυνὶ δὲ τριώβολον ζητοῦσι λαβεῖν, ὅταν πράττωσί τι κοινὸν ὥσ- περ πηλοφοροῦντες = nunc triobolum quaerunt cum communia agunt ut illi qui caenum transportant. Cf ibidem 547-8.
  20. Plutarchus, Vita Aristidis 7.6.
  21. Versus 19-20ː ὡς νῦν, ὁπότ᾽ οὔσης κυρίας ἐκκλησίας // ἑωθινῆς ἔρημος ἡ πνὺξ αὑτηί,
  22. P. Chantraine, Dictionnaire étymologique de la langue grecque p. 485.

Fontes recensere

Plura legere si cupis recensere

Nexus externi recensere