Corpus Demosthenicum
(Redirectum de Index operum Demosthenis)
Corpus Demosthenicum est catalogus 61 orationum quas Callimachus tertio saeculo a.C.n. in bibliotheca Alexandrina Demostheni adscribebat. Praeter novem ceterae ad nos pervenerunt, in eisdem manuscriptis traditae, et numerum ordinis acceperunt hodieque in usu. Iam antiquitus eruditi nonnullas earum Demosthenis esse non posse ostenderunt.
Hic habes chronologiam[1] operum in corpore Demosthenico servatorumː non omnia Demosthenis sunt sed alia dubia, alia spuria, alia genuina sunt.
- 369/8 a.C.n. : "In Callippum" (52, ab Apollodoro)
- 366/5 : "In Nicostratum" (53, ab Apollodoro)
- 363/2 : "In Aphobum" (29)
- 362/1 : "In Onetorem I-II" (30-31)
- 362/1 : "In Timotheum" (49, ab Apollodoro)
- c. 359/8 : "De corona trierarchica" (51)
- c. 359/8 : "In Spudiam" (41)
- c. 359/8 : "In Calliclem" (55)
- c. 358 : "In Polyclem" (50, spuria)
- 355/4 : "In Androtionem" (22)
- 355/4 : "Adversus Leptinem" (20)
- 354/3 : "De symmoriis" (14)
- 353/2 : "In Timocratem" (24)
- 353/2 : "De Megalopolitanis" (16)
- 353-351 : "Contra Euergum et Mnesibulum" (47)
- 352/1 : "In Aristocratem" (23)
- 352/1 aut postea : "Philippica I" (4)
- 351/350 : "De libertate Rhodiorum" (15)
- post 351 : "De syntaxi" vel "de Republica ordinanda" vel "de exercitu comparando"(13)
- 351-348 : "Adversus Stephanum" I-II (45-46)
- 350/349 : "Pro Phormione" (36)
- 349/8 : "Olynthiacae orationes I-III" (1-3)
- 349/8 : "In Midiam" (21)
- 348/7 : "In Boeotum" (39)
- post 347 : "In Boeotum II" (40, notha)
- 346/5 : "De pace" (5)
- 346/5 : "In Pantaenetum" (37)
- c. 346/5 : "In Nausimachum et Xenopithem" (38)
- c. 346/5 : "In Eubulidem" (57)
- c. 345/4 : "Contra Timarchum (Demosthenes)" (1)
- 344/3 : "Philippica II" (6)
- c. 343 : "Contra Cononem" (54)
- 343/2 : "De Halonneso" (7, spuria, Hegesippi verisimiliter fuit)
- 343/2 : "De falsa legatione" (19)
- 342/1 : "De Chersoneso" (8)
- 342/1 : "Philippica III" (9)
- c. 341 : "Contra Olympiodorum" (48, spuria)
- c. 341 : "In Macartatum" (43, spuria)
- c. 341 : "In Lacritum" (35, spuria; 35, 43, 48 eodem auctore attribuendae)
- 341/340 : "Philippica IV" (10)
- c. 340 : "Contra Neaeram" (59, spuria)
- c. 340 : "In Theocrinem" (58, dubia)
- 340/339 : "Ad Philippi epistulam" (11, spuria, fortasse Anaximenis) cum "Philippi epistula" (12)
- 338/7 : "Epitaphius" (60, spuria)
- 338/7 : "Eroticus" (61, spuria)
- 336/5 : "De foedere cum Alexandro" (17, dubia)
- c. 336/5 : "Encomium Pausaniae" (vi, perdita)
- post 336? : "In Zenothemin" (32, spuria)
- post 336? : "In Apaturium" (33, spuria)
- post 336 : "In Phaenippum" (42, spuria)
- 335/4? : "Pro oratoribus" (viii, perdita)
- 330/329 : "De corona" (18)
- 328-325 : "In Aristogitonem" I, II (25, 26, dubiae)
- 326/5 : "In Phormionem" (34, notha)
- 324/3 : "De Harpalo minime tradendo" (i, perdita)
- 324/3 : "Apologia de donis" (ii, perdita, dubia)
- 323/2 : "In Dionysodorum" (56, notha)
- Annis incertis
- "In Leocharem" (44, spuria)
- "Pro Diphilo" (iii, perdita, dubia)
- "In Critiam" (iv, perdita, dubia)
- "Contra Medontem" (v, perdita)
- "In Polyeuctum" (vii, perdita)
- "Pro Satyro" (ix, perdita)
Notae
recensere- ↑ Fons maior de chronologia operum est prima epistula Dionysii Halicarnassei ad Ammaeum.
Nexus externi
recensere- Opera Demosthenis apud Gutenberg.org (Anglice)
- Opera Demosthenis a J.-F. Stiévenart versa apud Gallica (Francogallice)
Bibliographia
recensere- "Chronologia Demosthenica" in Fridericus Blass, ed., Orationes Demosthenis ex recensione Guilielmi Dindorfii 3a ed. Vol. 1 (Lipsiae: Teubner, 1877. Bibliotheca Teubneriana) pp. lxvii-cix Textus (Latine)