Adversus Leptinem
Adversus Leptinem[1] vel De immunitate adversus Leptinem[2] (Graece Περὶ τῆς Ἀτελείας πρὸς Λεπτίνην) est oratio iudicialis anno 354 a.C.n. a Demosthene, logographo et oratore Atheniensi, habita qua Leptinae legem de liturgiarum immunitate tollenda impugnabat quam anno 356 a.C.n., saeviente bello sociali et in pecuniariis angustiis marcente republica, Leptines pertulerat ut vacuo aerario obviam iret. Demosthenes pro Ctesippo, illustris strategi Chabriae filio loquebatur qui ob patrem de republica optime meritum tali immunitate fruebatur. Secundus post Phormionem dicebat quem Bathippi filius sibi advocarat.
De iudicio
recensereBello sociali, republica pecunia egente, Leptines quidam rogationem scripserat liturgiarum immunitates iam conlatas abolentem atque populum in posterum tales immunitates decernere vetantem[3] ita ut tributa inter divites cives aequius dividerentur. Nam liturgiae civiles erant munera onerosa quae divites e suo suscipere debebant ut choregiae, gymnasiarchiae, tribulia convivia (ἑστιάσεις). Liturgiarum autem militarium ut trierarchiae nemo immunis erat[4]. Rogatio quamquam a nomothetis probata et populi suffragiis rata nondum vigebat quia Bathippos quidam cum aliis Leptinem statim accusavit quod legem civitati nocentem tulisset (νόμον μὴ ἐπιτήδειον θεῖναι). At Bathippos antequam res ad iudices perveniret obiit et ceteri ab incepto discesserunt. Ita per annum iudicium pependit donec Bathippi filius Apsephion et Ctesippus Chabriae filius accusationem iterum susciperent. Tum ob tempus a rogatione praeteritum Leptinem non iam reum facere poterantː lex tantum, non legis lator iudicabatur[5]. Itaque oratio maledictis asperitateque erga adversarium caret, quae causa fuisse videtur cur Cicero[6] totam subtilem eam iudicarit
Quinque igitur advocati (σύνδικοι) legis defensores a populo designati erant, homines diserti et noti[7]. Econtra legem accusabant Phormio pro Apsephione et Demosthenes pro Ctesippo qui adhuc adulescens fuisse videtur et immunitatem a patre per hereditatem acceperat.
De argumentis
recensereArgumenta Demosthenis moralia et politica sunt. Legalitatem paene omnino neglexit quam verisimiliter Phormio in priore oratione explicabat. In primis de fide decoreque publico labefacto queritur si quae populus benefactoribus suis prius dederit nunc auferet. Democratiae enim e bonorum civium aemulatione valentː praemia si in futurum dari vetabuntur quis adhuc magnanimitate erga rempublicam utetur aut beneficia in publicum conferet? Legem Leptinae corrigere vult ita ut, siqui indigni sint immunitatibus quas acceperint, eos apud iudices accusare liceret et damnatos privilegiis privare, ceteri vero praemia donata servarent. Turpe enim esse Athenienses bene de se meritos cives (revera tamen plerumque de eorum heredibus agebatur) honorare nolle praesertim cum de pecunia parva nec ad bellum destinata ageretur. Exempla et rationes ad causam roborandam multiplicat, sophismatibus et amplificationibus nonnumquam abutens.
An in hoc iudicio vicerit Demosthenes ut adfirmabat Dio Chrysostomus incertum estː nam titulus Ctesippum choregum memorans repertus est nec quicquam post illud tempus de liturgiarum immunitate accepimus.
Notae
recensere- ↑ Numerus 20 in corpore Demosthenico
- ↑ BNF databank
- ↑ 160ː μηδέν᾽ εἶναί φησιν ἀτελῆ πλὴν τῶν ἀφ᾽ Ἁρμοδίου καὶ Ἀριστογείτονος... μηδὲ τὸ λοιπὸν ἐξεῖναι δοῦναι.
- ↑ 18ː τῶν γὰρ εἰς τὸν πόλεμον καὶ τὴν σωτηρίαν τῆς πόλεως εἰσφορῶν καὶ τριηραρχιῶν ὀρθῶς καὶ δικαίως οὐδείς ἐστ᾽ ἀτελὴς. Cf. etiam 26.
- ↑ 144ː διὰ γὰρ τὸ τελευτῆσαι Βάθιππον τὸν τουτουὶ πατέρ᾽ Ἀψεφίωνος, ὃς αὐτὸν ἔτ᾽ ὄνθ᾽ ὑπεύθυνον ἐγράψατο, ἐξῆλθον οἱ χρόνοι, καὶ νυνὶ περὶ αὐτοῦ τοῦ νόμου πᾶς ἐσθ᾽ ὁ λόγος, τούτῳ δ᾽ οὐδείς ἐστι κίνδυνος.
- ↑ Orator XXXI.111ː Multae sunt eius totae orationes subtiles, ut contra Leptinem.
- ↑ 146ː ᾕρηνται δὲ τῷ νόμῳ σύνδικοι καὶ μάλισθ᾽ οἱ δεινοὶ λέγειν ἄνδρες, Λεωδάμας Ἀχαρνεὺς καὶ Ἀριστοφῶν Ἁζηνιεὺς καὶ Κηφισόδοτος ἐκ Κεραμέων καὶ Δεινίας Ἑρχιεύς
Editiones et commentarii
recensere- Collection des Universités de Franceː Octave Navarre et Pierre Orsini, Plaidoyers politiques. Tome I, Les Belles Lettres, 1968
- John Edwin Sandys, The Speech of Demosthenes: Against the law of Leptines a revised text with an introduction critical and explanatory notes and an autotype facsimile from the Paris ms., Novi Eboraci, 1979 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Versio Latinaː Demosthenis orationes duae, altera quidem contra Androtionem, altera vero de Immunitate adversus Leptinem : nuper & latinitate donatae, & in studiosorum gratiam editae. Basileae : [ex officina Ioannis Oporini], 1544
- Christos Kremmydas, Commentary on Demosthenes Against Leptines, Oxford University Press, 2012 Recensio critica Altera recensio critica
Plura legere si cupis
recensere- Mirko Canevaro, "The Procedure of Demosthenes' "Against Leptines"; how to repeal (and replace) an existing law", The Journal of Hellenic Studies, 2016ː 39-58
- Edwin Carawan, Control of the laws in the ancient democracy at Athens, Johns Hopkins University Press, 2020ː 168-194 (cap VII) Nonnullae paginae apud Guglum librorum Recensio critica
- Mogens Herman Hansen, The sovereignty of the People's Court in Athens in the Fourth Century B.C. and The Public Action against Unconstitutional Proposals, Odense, 1974 Recensio critica Altera recensio critica
- Stephen D. Lambert, "Athenian State Laws and Decrees 352/1-322/1: I. Decrees Honouring Athenians", Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik, 2004ː 85-120
- Douglas M. MacDowell, "Law-Making at Athens in the Fourth Century B.C.", The Journal of Hellenic Studies, 1975ː 62-74
- Georges Vlachos, "La République des Athéniens. État de droit et de justice. Le témoignage de Démosthène", Revue internationale de droit comparé, 1993ː 843-85
- William C. West, "The Decrees of Demosthenes' "Against Leptines"", Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik, 1995ː 237-247