Logographus (ius)
Antiquitus Athenis logographi (Graece λογογράφος, ex logos oratio et graphein scribere compositum) erant homines iuris et dicendi periti qui aliis orationes in iudiciis habendas pretio scribebant. Etenim ius Atticum litigantes ipsos pro se loqui iubebatː itaque si satis divites erant orationes a doctioribus emebant. Inter logographos Athenienses primi praeclari fuerunt Antiphon et Lysias. Alter a rebus publicis in ecclesia tractatis abstinebat quia oligarchus populo invisus erat, alter quia peregrinus (metoecus) erat. Ambo rhetoricam docuerunt. Quarto saeculo a.C.n. multi alii hoc munere functi suntː Isocrates, Dinarchus atque ipse Demosthenes[1]... Logographi clientium suorum personam velut induere debebant, in quo excellebat Lysias. At quia mercede orationes componebat logographus nonnumquam verbum contumeliosum fit quod Demosthenes et Aeschines in adversarium immittunt ut hominem opinionem suam vendentem designarent[2].
Logographi etiam appellabantur scriptores qui ante Herodotum soluta oratione "historias" scripserant, ut Hecataeus Milesius.
Notae
recensere- ↑ Aeschines, Contra Ctesiphontem 173 etc.
- ↑ Demosthenes, De falsa legatione 246 et 250. Hyperides, Contra Athenogenem 3. Plato, Phaedrus 257c.
Fontes
recensere- Isocrates, De permutatione 37-50.
- Thucydides, Historiae VIII.68.1
- Vitae decem oratorum Plutarchi inscriptae apud Remacle
Plura legere si cupis
recensere- Marius Lavency, "Aspects de la logographie judiciaire à l'époque de Lysias", L'Antiquité Classique, 1957ː 125-135
- Aspects de la logographie judiciaire attique, Lovanii 1974 Recensio critica
- Évelyne Scheid-Tissinier, "La mise en scène de soi dans les plaidoyers judiciaires athéniens. Le cas des plaideurs de Lysias" in L’identification des personnes dans les mondes grecs, Éditions de la Sorbonne, 2019ː 243-256
- Bruna Veneroni, "Démosthène logographe", Revue des Études Grecques, 1966ː 640-654
- I. Worthington, "Once More, the Client/Logographos Relationship", The Classical Quarterly, 1993ː 67-72