De foedere cum Alexandro[1] (Graece Περὶ τῶν πρὸς Ἀλέξανδρον Συνθηκῶν) est oratio deliberativa (suasoria) Athenis coram populo in ecclesia anno 335 a.C.n. habita -hoc est primo anno Alexandri Magni regni - et in corpore Demosthenico servata. Nec stilus nec argumentationis genus Demosthenicum agnoscitur; quod antiquitus iam perspiciens Libanius hanc orationem Hyperidis operibus contribuebat[2]. Orator quae Macedones contra pacis foedera fecerint enumerat (tyranni liberis civitatibus Graecis impositi, exules restituti, naves ex Hellesponto comprehensae, triremes intra Piraeum navigans) ac si ita contioni visum esset decretum belli scripturum se pollicetur. Re vera Thebani sine Atheniensibus ab Alexandro bello victi sunt. Oratio magni momenti est ad Foederis Corinthii initia cognoscenda.

  1. Numerus 17 in corpore Demosthenico
  2. Vide etiam Dionysius Helicarnasseus, Demosthenes 57.3.

Editiones et commentarii

recensere

Plura legere si cupis

recensere

Nexus externi

recensere

Textus apud Vicifontem Perseus Remacle cum versione Francogallica