Hyperides Glaucippi filius e demo Collyto (Graece Ὑπερείδης; natus Athenis ca. 389, mortuus 322 a.C.n.) fuit logographus et unus e decem oratoribus Atticis: solus ex iis non per manuscriptam traditionem ad nos pervenit, sed tantum papyris in Aegypto repertis. Antipater, Alexandri Magni in Græcia successor, eum Aeginam cum confugisset ex templo extractum occidi iussit, abscissa ultro sibi prius ut ferunt lingua ne quid invitus prodere cogeretur. De illo aliud alii sentiunt. Fabio quidem est dulcis et acutus, Halicarnasseo plenus leporum, at Hermogeni minime accuratus et durus videtur[1].

Wikidata Hyperides
Res apud Vicidata repertae:
Hyperides: imago
Hyperides: imago
Nativitas: 390 a.C.n., 389 a.C.n., 388 a.C.n.; Athenae
Obitus: 322 a.C.n.; Aegina
Patria: Athenae antiquae

Familia

Proles: Glaucippus

Quoniam quae scripserunt de Hyperide Hermippos et Dionysius Halicarnasseus non iam habemus praecipuus fons exstat vita Hyperidis Vitis decem oratorum inserta.

Beato loco natus optime educatus estː magistros habuisse Isocratem et Platonem dicebatur[2], quod in Isocrate manifestius elucet. Plures domos Athenis et in Piraeo et agros in Eleusinis finibus possidebat. A lautiore cibo (in primis piscibus[3]) et formosarum mulierum amore non abhorrebat. Plures amasias in diversis locis eis tribuebant[4]. Vitam orationibus iudicialibus pro aliis scribendis, plerumque in rebus privatis, ut logographus quaerebat et mercedes non parvas accepisse existimatur[5].

Publice primum (ut videtur) anno 362 strategum Aristophontem per eisangeliam accusavit quod socios in insula Ceo vexasset. Qui duobus suffragiis tantum absolutus est, quod diu postea memorare Hyperidi adhuc libebat[6]. Anno 343 tandem in plenam lucem politicam prodiit cum Philocratem illum qui paci anno 346 cum Philippo factae nomen suum indidit proditionis accusavit[7] paulo antequam ipse Demosthenes Aeschinem similiter oratione De falsa legatione adgrederetur. Philocrates apud iudices venire ausus non est et in exsilium abiit. Eodem anno Hyperides iura Atheniensium ad fanum Deliacum pertinentia feliciter apud amphictyones defendit postquam Aeschines qui ad hoc officium a populo electus erat areopago indignus visus est[8]. Nam ab illo tempore partibus Macedonibus infestis et a Demosthene tum ductis favere non desiitː in insulas Chium, Rhodum, Thasum legatus mittitur a Macedonum societate illos populos ut averteret[9]. Anno 340 cum Athenienses Byzantinis a Philippo obsessis succurrerunt trierarchus erat et eodem anno choregiam insuper suscipere non recusavit[10]. Post cladem apud Chaeroneam acceptam Hyperides qui tum senator (buleuta) erat ad patriam defendendam civitatem metoecis et libertatem servis et exsulibus reditum decreto proponere non dubitavit[11]. Ab Aristogitone sycophanta accusatus quod contra leges haec decrevisset absolutus est[12]. Deinde vehementer in oratorem qui tunc partium adversarum dux habebatur Demadem invehitur quia proxeniam Olynthio Euthycrati, Atheniensium inimico qui patriam suam Philippo anno 348 equitatum ducens prodiderat, dare voluit. Eius oratio Contra Demadem praeter nonnulla fragmenta[13] hodie deperdita a Didymo commentario speciali honoratus erat et in rhetorum scholis memorabatur[14]. Mox Philippo iam mortuo in simili causa Philippidem quendam acriter vituperat[15]. Simul Alexandri petitionibus de navibus et strategis sese opponere solebat[16]. Circa 334 cum honores Demostheni contulisset eius decretum a Dionda apud iudices παρανόμων accusatum est[17]. Pars orationis Contra Diondam in palimpsesto servata est. Argumenta similiora erant eis quae post nonnullos annos in oratione Demosthenis De corona legentur[18]ː unde colligitur amicitiam eorum diu post Chaeroneam mansisse[19]. Fortasse paulatim illa amicitia dissolvebatur quia Hyperidi novi belli occasiones aucupanti Demosthenis prudentia displicebat. Certe in causa Harpalica (324/3) inter accusatores Demosthenis numeratur nec ei pepercit. Praeter corruptionem ei obiciebat quod Thebanis anno 335 a.C.n. non succurrisset et quod Harpali pecuniam et milites ultro offerentis societatem adversus Alexandrum recusasset[20]. Circa idem tempus Lycurgo oratore anno 324 mortuo liberos eius quos sycophanta quidam in carcerem coniecerat quod pater aerarium male administasset Hyperides foeda re indignans defendit et liberavit[21]. Exsulante Demosthene et Phocione aures populi non iam sibi advertente Hyperides velut rebus publicis praefuit et una cum stratego Leosthene bellum paravit. Quod cum indictum est Demosthenes et ipse exsilio revocatus ut inceptum bene succederet operam dedit. Nonnullas victorias primo belli anno rettulerunt Athenienses et Leosthene mortuo Hyperides ad orationem funebrem ducis et militum dicendam electus est. Mox tamen Graecis apud Crannonem debellatis Antipater oratores Athenienses qui sibi adversabantur ut traderentur flagitavit. Hyperides in Aeginam insulam fugit unde a 'fugitivorum venatoribus' retractus per cruciatus necatus est[22]

De Phrynae iudicio

recensere
 
"Iudicium Phrynae", tabula a Ioanne-Leone Gerome picta.

Phryne meretrix ex Thespiis in magnum periculum inciderat cum iratus amator eam impietatis accusavit quia non deos Graecos sed Thracium deum adorabat. At Hyperides qui meretricum amator fuisse dicebatur orationem pro ea habuit ab antiquis multo laudatam adeo ut Valerius Messalla eam Latine verterit[23] sed nobis paene omnino deperditam[24]. Athenaeus affirmat Hyperidem Phrynen Thespiensem pulcherrimam meretricem miro modo periculo eduxisse. Eius enim mammas denudavit[25], ut iudices ad misericordiam commoveret; qui dicuntur eam condemnare ausi non esse [26]. Haec fabula verisimiliter postea ex Hyperidis moribus excogitata ficta esse vulgo iudicatur et nonnulli velut rhetoricae allegoriam in hac persona vident quae nec ratione nec argumentis logicis persuadet sed occultioribus animi motibus[27].

Opera partim servata

recensere

Usque ad saeculum undevicesimum, perpauca e scriptis Hyperidis, praeter pauca excerpta et fragmenta legi poterant. Saeculo XIX° autem nonnulli papyri in Aegypto reperti sunt, qui nobis partem operis Hyperidiani reddiderunt. Nuper etiam partes duarum orationum inventae sunt in codice qui palimpsestus Archimedis nuncupatur[28].

Vitae Plutarchi inscriptae (cap.17) si credimus 77 orationes sub Hyperidis nomine circumferebantur, e quibus periti homines 52 tantum revera ab Hyperide scriptos iudicabant. Nos per quattuor papyracea volumina nono decimo saeculo reperta sex orationum partes legere possumus, e quibus una est demonstrativa, ceterae iudiciales et per palimpsestum primo et vicesimo saeculo cognitum duas alias, in totum igitur octo. Sola Pro Euxenippo oratio paene integra est.

  • Contra Philippidem[29] (Graeceː Κατὰ Φιλιππίδου, 336/5 a.C.n.)ː oratio iudicialis, initium paene omnino deest, perorationem habemus. Hyperides in Philippidem[30] vehementer invehitur qui decretum scripsit quo coronam quibusdam proedris (hoc est novem civibus sorte ductis qui ecclesiae praesidebant) ob rem bene gestam conferebat. Illi proedri extraordinarios honores Macedonibus aut Macedonum amicis ad populi suffragia pertulerant. Itaque Hyperides Philippidem decreti legibus contrarii (παρανόμων) accusat quia causas dandae coronae in decreto ementitus sitː de patria sua illi non bene meriti erant, immo contra patriam egerant. Exitus iudicii incertus est.
  • Pro Lycophrone[31] (Graeceː Ἀπολογία ὑπὲρ Λυκόφρονος, 333 a.C.n.)ː oratio iudicialis ab Hyperide logographo pro Lycophrone composita et lacunose servata. Sycophanta Ariston, cui adstat praeclarus orator Lycurgus, Lycophronem, qui hipparchus in insula Lemno fuit, per actionem eisangelia dictam, quae actio ad insidias contra democratiam a legislatore destinata erat, accusat. E textu Hyperidis nihil aliud quam adulterium cum Dioxippi athletae sorore commisit. Itaque Hyperides de actionis abusu indignatur, quod idem faciet in oratione Pro Euxenippo, eidem Lycurgo sese opponens.
  • Pro Euxenippo[32] (Graece Ὑπὲρ Εὐξενίππου εἰσαγγελίας ἀπολογία πρὸς Πολύευκτον, circa 330 a.C.n.)ː in hac oratione iudiciali Hyperides secundus patronus (συνήγορος) Euxenippum defendit a Polyeucte per actionem eisangeliam dictam accusatum, cui et ipsi adstat orator Lycurgus[33]. Eisangelia (εἰσαγγελία) erat actio extraordinaria ad insidias contra democratiam et proditores praeveniendos destinata in qua reus periculum mortis adibat. Qua tum accusatores abuti coeperant et Hyperides primum de ipsa actione negat idoneam esse ad casum eo magis quod Euxenippus nec orator nec strategus erat sed homo privatus. Quid fecerat? Iussu populi (sacerdos fuisse videtur) cum duobus collegis in templo herois Amphiarai incubuerat qui ita oracula Oropi dare solebat atque somnium publice rettulerat. E quo somnio Polyeuctes decretum de agro Oropensi inter tribus Athenienses dividendo scripserat, quod decretum postea octo e decem tribubus displicens[34] ut non legitimum (παρανόμων) abolitum est et eius auctor viginti quinque drachmis multatus est. Iratus culpam in Euxenippum reicere conatur quem responsum dei ementitum esse[35] contendit ut quibusdam placeret. Insuper docilitatem nimiam erga Macedones et Olympiadem ei obicit. Quae omnia refutat Hyperides. Eventus iudicii ignotus est.
  • Contra Athenogenem[36] (Graece Κατ' Ἀθηνογένους, post 330 a.C.n.). Initium deest et finis lacunosus est. Haec oratio iudicialis a logographo Hyperide pro Epicrate composita est qui amore pueri cuiusdam captus ab eius domino, callido metoeco[37] Athenogene nomine, eius manumissionem emere voluit. Qui primum recusavit, mox tamen per lenam Antigonam Epicrati persuadet ut quadraginta minis et puerum et fratrem et patrem Midam simul emat atque insuper unguentariam tabernam quam Midas exercebat. Cupiditate impulsus ille contractum inconsulte sigillavit; post autem tres menses quinque talentorum aere alieno obaeratum esse Midam cognoscit. Itaque Athenogenem fraudis (δίκη βλάβης) apud iudices arcessit quia de aere alieno emptorem certiorem non fecit, sperans stultitiam suam misericordiam iudicum esse moturam. Hyperides clienti suo personam simplicem credulamque composuit.
  • Contra Demosthenem[38] (Graece Κατὰ Δημοσθένους ὑπὲρ τῶν Ἁρπαλείων, 323 a.C.n.). Textus mutilus per fragmenta in papyraceo folio servatus. Hyperides Demosthenem repetundarum accusat quod e thesauro quem Harpalus Alexandri reditum fugiens Atheniensibus obtulerat et populus in Acropoli custodiendum Demostheni et aliis mandaverat viginti talenta auri subripuisset[39]. Demosthenes quinquaginta talentorum multa damnatus est e quo colligere licet quinque tantummodo talenta subripuisse iudicatum esse eum quoniam in venalitatis causa multa decuplo furti aestimari solebat[40]. Demosthenes in exsilium profectus est.
  • Oratio funebris[41] (Graece Ἐπιτάφιος, 322 a.C.n.)ː magna pars huius orationis volumine papyraceo servata est, pars etiam a Stobaeo[42]. Hyperides orator designatus est ad milites qui Bello Lamiaco perierunt et eorum ducem Leosthenem pro populo laudandum[43]. Qui mos Athenis iam annuus erat sed illo anno non res solita fiebat[44] et Hyperides heroes qui pro Graeciae libertate vitam suam dederant ad caelum extulit. Nondum ad Crannonem victi erant Graeci et orator bona spe de futuro illa verba faciebat.

In palimpsesto anno 2004 recognita sunt fragmenta duarum aliarum orationum decimo aut undecimo saeculi exarataː Contra Diondam[45] et Contra Timandrum[46]. Nuper novum fragmentum orationis Hyperidis Herculanei in Philodemi bibliotheca inventum est "Adversus Antipatri legatos"[47]. Alioqui tantum grammaticorum exempla permanent.

  1. cf. notam de Hyperide (editio ad usum Delphini orationis Ciceronis De claris oratoribus, cap. 9.) [1]
  2. Vita 3.
  3. Athenaeus VIII.341f ex Timocle et VIII.342c ex Hermippo. Vita 19.
  4. Athenaeus XIII.590e. Vita 18.
  5. Athenaeus VIII.341f ex Timocle. Vita 5
  6. Pro Euxenippo 28ː Ἀριστοφῶντα τὸν Ἁζηνιέα, ὃς ἰσχυρότατος ἐν τῇ πολιτείᾳ γεγένηται(καὶ οὗτος ἐν τούτῳ τῷ δικαστηρίῳ παρὰ δύο ψήφους ἀπέφυγε.
  7. Pro Euxenippo 29-30. Demosthenes, De falsa legatione 116.
  8. Vita 25 (850a). Demosthenes, De Corona 134.
  9. Vita 26. Philippi epistula 17. Ad quas legationes orationes hodie deperditae et Χιακός, Ροδιακός, Πρὸς Θασίους inscriptae pertinere putantur.
  10. Vita 5.
  11. Lycurgus, Contra Leocratem 36-41.
  12. Vita 8-9. Eius oratio Contra Aristogitonem hodie deperdita pluries ab antiquis memorata est (hic citationes habes). Duae orationes contra eundem in corpore Demosthenico servatae sunt, et pars Dinarchi orationis.
  13. Hic habes fragmenta
  14. Plutarchus, Praecepta gerendae reipublica 810c.
  15. Contra Philippidem in papyro partim servata.
  16. Vita 4. Vita Phocionis 21.
  17. Vita 6
  18. Quod iam ab antiquis notatum estː Eusebius Caesariensis, Praeparatio Evangelica 10.3.14-15.
  19. Paul Demont, Rev. Ét. Gr., 2011, pp.38-40.
  20. Contra Demosthenem, Fragmentum IV.18 in editione Collection des Universités de France. Cf. Dinarchus, Contra Demosthenem 18-22.
  21. Oratio Ὑπὲρ τῶν Λυκούργου παιδῶν.Hic habes celebrem locum ab Apsine servatum.. Cf Vita Lycurgi in Vitis decem oratorum 842e quae tamen Hyperidem omnino omittitː secundus patronus fuisse videtur.
  22. Vita 11-15.
  23. Quintilianus X.5.2.
  24. Hic habes parvas reliquias
  25. Élise Lehoux et Nicolas Siron, "Montrer, démontrer : Phryné et le dévoilement de la vérité", Cahiers des mondes anciens, 2016. Craig Cooper, "Hyperides and the Trial of Phryne", Phoenix, 1995ː 303-318
  26. Athenaeus, lib. XIII: "Phrynae quidem cum patrocinaretur Hyperides et iam manifestum esset calculis iudicum condemnatam iri, in apertum eam produxit et discissis tuniculis, pectore nudato postrema orationis parte illius conspecta pulchritudine ita perorauit vt tanquam ministram sacerdotemque Veneris iudices religione reati et misericordia commoti necandam minime censuerint."(verba in Latinum sermonem versa a Iacobo Dalechampio Cadomensi ) [2] ; cf. nota ad Phrynen, in editione quadam Horatii [3]. Eandem fabulam iam in Vita 18-20 invenies.
  27. Emmanuelle Danblon, "Sur le paradoxe de la preuve en rhétorique", Communications, 2009ː 9-20
  28. De textis noviter repertis in Archimedis palimpsesto [4]; Versio francogallica horum textuum
  29. Textus apud Vicifontem
  30. De illo Philippide a poetis comicis irriso vide etiam Athenaeum VI.230c et 238c necnon XII.562c.
  31. Textus apud Vicifontem
  32. Textus apud Vicifontem
  33. A. Röhlecke, "Polyeukt wider Euxenipp", Rheinisches Museum für Philologie, 1929ː 68-80.
  34. Denis Knoepfler, "L’appariement des tribus aux Thargélies d’Athènes et les cinq collines oropiennes du Pour Euxénippe d’Hypéride (à propos du volume IG3 4, 1, du nouveau Corpus des Inscriptions Attiques)", Revue des Études Grecques, 2016ː 217-236.
  35. Rebecca Van Hove, "A Dream on Trial: The Contest of Oracular Interpretations and Authorities in Hyperides’ In Defence of Euxenippus", Mnemosyne, 2019ː 405-436
  36. Textus apud Vicifontem
  37. ἄνθρωπον λογογράφον τε καὶ ἀγοραῖον, τὸ δὲ μέγιστον, Αἰγύπτιον = hominem logographum et forensem et, quod maximum est, Aegyptium.
  38. Textus apud Vicifontem
  39. Cf Dinarchus, Contra Demosthenem 45.
  40. Dinarchus, Contra Demosthenem 60ː δεκαπλοῦν τοῦ ἐξ ἀρχῆς λήμματος τὸ τίμημα τῶν δώρων. Id. Contra Aristogitonem 17.
  41. Hyperidis oratio funebris recens reperta, recens. C.G. Cobet, 1858. Textus apud vicifontem
  42. Florilegium 124.36.
  43. Diodorus Siculus 18.13.
  44. Gaston Colin, 1938.
  45. Chris Care, Mike Edwards, Zoltán Farkas, Judson Herrman, László Horváth, Gyula Mayer, Tamás Mészáros, P. J. Rhodes, Natalie Tchernetska, "Fragments of Hyperides' "Against Diondas" from the Archimedes Palimpsest", Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik, 2008ː 1-19
  46. Paul Demont, "Les nouveaux fragments d’Hypéride", Revue des Études Grecques, 2011ː 21-45. Livia De Martinis, "I democratici ateniesi dopo Cheronea. Alla luce del nuovo Iperide", Aevum, 2012ː 39-62.
  47. Fleischer, Kilian (2018). "Eine neue Hypereidesrede aus Herkulaneum: Gegen die Gesandten des Antipatros (PHerc. 1021, Kol. 11+12)", ZPE: 21–38.
 
Ultimae lineae orationis in Philippidem in folio payraceo exaratae.

Editiones et commentarii

recensere

Plura legere si cupis

recensere

Nexus externi

recensere
  • Hyperidis orationes II (graece) et (francogallice)