Oratio funebris
Oratio funebris est oratio qua mortuus quidam aut categoria mortuorum in publico funere laudatur. Qui mos iam in Graecia antiqua Athenis institutus est ad milites qui bello pro patria ceciderunt honorandos. Romae quoque cum homo nobilis obierat eius filius aut alius e propinquis defuncti laudationem e Rostris pronuntiabat. Ita scimus Gaium Iulium Caesarem, cum amitam pro rostris laudaret, originem regiam et divinam gentis suae magnificis verbis extulisse[1]. In Occidente Christiano ecclesiastici plerumque hoc munere fungebantur et in Gallia Meldensis episcopus Iacobus Benignus Bossuet in hoc orationis genere maxime claruit[2]. Etenim tales orationes genus litterarum factae sunt. In orbe academico quoque praecessorum defunctorum laudatio haberi solet, quod tamen latiore sensu tantum oratio funebris dici potest.
De genere litterario
recensereAntiquissimum et nobilissimum exemplum servatum est oratio Periclis eorum honorandorum causa habita qui primo anno belli Peloponnesiaci interierunt, quam Thucydides historicus partim rescriptam Historiis suis inseruit. Deinde fragmentum orationis Gorgiae habemus ad idem bellum pertinens quae tamen fortasse non revera habita tantum demonstrativa est et ad imitationem oratoribus proposita[3]. Aliam sub nomine Lysiae nobis traditam legere possumus virtutem Atheniensium bello Corinthio mortuorum extollens, de vero scriptore inter doctos disputatur[4]. Tum iam quotannis talis oratio in Ceramico habebatur, quocirca Plato parodiam Menexenus inscriptam composuit qua demonstrabat non magni oratoris esse Athenienses coram Atheniensibus laudare[5]: etenim vivos adloquebatur orator quibus mythistoricam Athenarum civitatis historiam delineabat. Demosthenis quoque orationem funebrem habemus ad mortuos Chaeronensis pugnae compositam, siquidem verus auctor est de quo multi dubitaverunt. Postremo habemus Hyperidis laudationem funebrem militum bello Lamiaco occisorum[6]. Quae omnia cum democratia Atheniensi coaeva sunt.
Temporibus modernis innumera exempla memoranda erant quae non tantum ad bella sed etiam ad feminas et viros nobiles pertinent. Nam traditionem Romanam magis quam traditionem Atheniensem sequebantur. Praeterea Christiana mortis significatio praecepta civica aliquantulum oblitterabat. In Gallia maxime innotuerunt orationes funebres Henriettae Mariae Franciae[7] (1669) et Henriettae Angliae (1670) a Iacobo Benigno Bossuet habitae et litteris mandatae. Alius orator notus qui multas orationes funebres reliquit fuit Valentinus Spiritus Fléchier (1632-1710)[8] necnon Ioannes Baptista Massillon (1663-1742)[9].
Notae
recensere- ↑ Suetonius, Vita Divi Iulii VI.
- ↑ Gallica
- ↑ W. Vollgraff, L'Oraison funèbre de Gorgias, Lugduni Batavorum, 1952. Recensio critica
- ↑ Jules Girard, "Sur l'authenticité de l'oraison funèbre attribuée à Lysias", Revue Archéologique, 1872: 373-389
- ↑ Nicole Loraux, "Socrate contrepoison de l'oraison funèbre. Enjeu et signification du Ménexène", L'Antiquité Classique, 1974: 172-211
- ↑ Gaston Colin, "L'Oraison funèbre d'Hypéride : ses rapports avec les autres oraisons funèbres athéniennes", Revue des Études Grecques, 1938: 305-394
- ↑ Textus apud Vicifontem
- ↑ Éric Van der Schueren, "L’éclat, le gémissement et la plainte. De l’oraison funèbre classique ou de l’impondérable élégie en prose (Bossuet et Fléchier)", Tangence, 2015: 67-87
- ↑ Stéphane Macé, "La grandeur à l’épreuve de la mort : à propos de l’oraison funèbre de Louis XIV par Massillon", Dix-septième siècle, 2015: 623-632.
Plura legere si cupis
recensere- Benoît Gain, "Panorama de l’oraison funèbre dans l’Antiquité classique et chrétienne", Exercices de rhétorique , 2022
- N. Loraux, L'Invention d'Athènes. Histoire de l'oraison funèbre dans la « cité classique », EHESS, 1981 Recensio critica