Iacobus Benignus Bossuet
Iacobus Benignus vulgo Jacques-Bénigne Bossuet (die 27 Septembris 1627 Divione natus; Lutetiae mortuus die 12 Aprilis 1704), alumnus Collegii Navarrensis apud universitatem Parisiensem, fuit theologus catholicus, episcopus et scriptor Francicus. Bossuet fuit etiam socius praefectusque Academiae Francicae in quam anno 1671 cooptatus est.
Vita
recensereAb Iesuitis educatus Lutetiae theologiae studuit. Anno 1652 doctoratu est laureatus, antequam metz se dedebat studiis operum patrum Ecclesiae. Insuper ei cordi fuit, ut protestantes recatholizarentur. Episcopalis dignitas Condomii, quam anno 1669 nactus est, deposita est, cum anno 1670 educator regii filii institutus esset. Favor regis Ludovici XIV fecit, ut episcopus Meldensis (Meaux) in Insula Franciae fieret anno 1681 et anno 1687 consiliarius urbanus. Anno 1672 in Academiam Francicam cooptatus est.
[Regiam potestatem legibus absolutam vehementer fovens anno 1682 capitula quattuor de libertate ecclesiae Francogallicae (secundum Gallicanismi viam, quae dicitur) exaravit. Eodem rigore papae auctoritatem defendit contra iansenistas, quiestistas (cf. Fénelon et Guyon) et contra protestantes. In revocando Edicto Namnetensi partes graves egit. In litigationes inter traditionem et modernitatem favebat Nicolai Boileau doctrinis haud progressivis.
Etiam multa scripta gloriam eius aeternaverunt. Velut rhetor spiritalis in orationibus funebribus praesertim excellebat, quae editae sunt sub titulo »Sermons et oraisons funèbres«. Eius opus »Discours sur l'histoire universelle jusqu'à l'empire de Charlemagne« (1681) historiam modo tam philosophico quam catholico tractare intendit quae ratio tunc in historicis inustitata erat. Liber »Exposition de la doctrine de l'Église catholique sur les matières de controverse« (1671) et »Histoire des variations des Églises protestantes« (1688) blandiant protestantibus vacillantibus et contrareformationem promoveant. Polemicas scripsit contra episcopum Spinola Novostadiensem qui velut Gerardus Gualterius Molanus reunionem ecclesiarum proponebant necnon contra Hugonem Grotium et Ricardum Simon.
Opera
recensere- Exposition de la doctrine de l'Église.
- Discours sur l'Histoire universelle (1681) Vide: Textes des philosophes -Site académique de philosophie de Toulouse apud www.ac-toulouse.fr
- Histoire des variations des Églises protestantes (1688)
- Défense de la Tradition et des saints Pères (1693)
- Maximes et réflexions sur la comédie (1694)
- La Politique tirée de l'Écriture sainte (opus postumum) (1709)
- Traité de la connaissance de Dieu et de soi-même (opus postumum) (1741)
- Sermons (opus postumum) (1772)
- Oraison funèbre de Henriette-Marie de France
- Opera omnia
Bibliographia
recensereFons
recensereMeyers Großes Konversations-Lexikon, vol 3. Lipsiae 1905, p. 258-259 (hic in interreti)
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Iacobum Benignum Bossuet spectant. |