Notio Protestantes, quae in primo politica fuit, sensu strictiore omnes assectatores communitatum Christianarum, quae reformatione saeculo decimo sexto ortae ex Germania Helvetiaque profectae primo imprimis in Europa Meridiana Septententrionalique diffusae sunt.

Monumentum reformatorum, Genavae situm.
Communio in ecclesia protestantica. Adumbratio a Daniele Chodowiecki circa annum 1770 facta.

Sensu latiore etiam ecclesiae Protestantes appellantur, quae post reformationem ortam eadem vel similia praecepta ac ecclesiae reformatoriae sequuntur eoque Ecclesiam Catholicam Romanam defugiunt. Hoc sensu inter alias etiam Communio Anglicana ad Protestantismum numeratur. Etiam Ecclesiae Liberae ad Protestantismum pertinent, ad quos inter alios Mennonitae iam tempore reformationis orti, Baptistae, Methodistae, Ecclesia Adventistarum Septimi Diei et Ecclesia Pentecostalis. Etiam Valdenses iam saeculo duodecimo orti Protestantismo adscribuntur. Ecclesiae Presbyterianae et Congregationalisticae maxime in terris linguae Anglicae diffusae et multae aliae denominationes ad Ecclesias Reformatas numerantur. Etiam Religiosa Amicorum Sodalitas ex reformatione Anglica profecta est.

Ecclesiis Protestantibus hodie toto orbe terrarum diffusis sunt fere 400 assectatores,[1] incremento maximo hodie in Sinis et in America Latina gaudent. Plurimae ecclesiae Lutheranae participes sunt Foederationis Mundialis Lutheranae, ecclesiae Reformatae Communionis Mundialis Reformatae. Etiam Ecclesiae Liberae varie inter gentes coniunguntur. Maxima ecclesiarum Protestantium pars ad Concilium Mundiale Ecclesiarum pertinet. Protestantes incolarum sunt maxima pars in Scandinavia, Britannia Maiore, Civitatibus Foederatis Americae, Canada, Australia et Nova Zelandia. In Germania, Nederlandia, et Helvetia fere totidem Protestantes ac Catholici vivunt.

De variis appellationibus recensere

Appellatio "Protestantes" a Protestatione Spirensi repetit, quae a Statibus Imperii Lutheranis in Dieta Imperii anno 1529 habita facta est: Contra "recessum" (id est legem sive edictum) anni 1526 derogatum "protestati sunt" (id est intercessionem fecerunt), quo terris ac civitatibus imperii, a quibus reformatio exsectua erat, iuris securitas constituta erat. Hac in intercessione libertatem fidei appellaverunt. "Protestatio" saeculo decimo sexto erat instrumentum iudiciale Sacri Romani Imperii usitatum, quo minori civitatum ac urbium imperialium parti optata in diaeta imperii proferre licuit.[2]

Hodie verba Protestantes sive ecclesiae Protestanticae et ecclesiae Evangelicae multis in linguis (non autem in lingua Anglica; vide infra) quasi synonyma sunt. In Germania, ubi reformatio coepit, plurimae ecclesiae reformationis se ipsas "evangelicas", non "protestantes", vocant. Etiam notio "ecclesia(e) reformationis" vel "ecclesia(e) reformatoria(e)" adhibetur. Praeterea sunt appellationes "Ecclesiae Lutheranae" sive "A.B." (id Confessio Augustana), quae ecclesiae ex Martini Lutheri reformatione profectae sunt, et "Ecclesiae reformatae" sive "H.B." (Confessio Helvetica), quae praecepta reformatorum Helveticorum Hulderici Zvinglii et Ioannis Calvini sequuntur. Nonnullae consociationes hodiernae hanc distinctionem omittunt, ut puta Ecclesia Evangelica Bremensis et Ecclesia Unita Christi in Civitatibus Foederatis Americae.

Quod forma "reformata" a saeculo decimo quinto ad eas ecclesias designandas adhibita est, quae praecepta Calvinistica ac Zwingliana sequuntur[3], saepe formae "reformatoria"[4] et "protestans" et "protestantica" synonyma usurpantur, cum ad plures vel omnes Protestantismi factiones refertur.

Saeculo undevicesimo lingua Anglica notiones evangelical et evangelism in usu venerunt, quae doctrinam theologicam (sc. Evangelismum) intra ecclesias Protestanticas significant, quae a Pietismo Germano, Methodismo Anglico et "Christianismo renato" saeculi undevicesimi repetunt. Haec verba a notione "Protestantes" sive "Evangelici" sensu latiore distiguenda sunt, cum "Christiani renati" in omnibus ecclesiis Protestantibus et interdum etiam in Ecclesia Catholica inveniuntur.

Historia recensere

Iam ante saeculum decimum sextum varii homines aut motus, ut ecclesiam emendarent, enisi sunt, qui partim intra ecclesiam Catholicam permanebant (ut puta varii ordines et Devotio moderna), partim ut haeretici ecclesia expulsi vexatique sunt, sicut Petrus Valdes, Ioannes Wycliffe et Iohannes Hus, qui ultimi Protestantismi praecursores haberi solent.

Tamen verum initium Protestantismi est illa supradicta Protestatio Spirensis anni 1529. Principes, quorum primus Carolus V imperator, de unitate imperii timentes varia consilia contra reformationem ceperunt, quae ad bella atrocia duxerunt, quorum maxima erant illa in Huguenotos in Francia et Bellum tricennale, quo fere tota Europa arrepta et praecipue Germania devastata est. Etsi iam 1555 confessio Lutherana Pace Augustana agnita erat, tamen anno 1648 demum Pace Westphalica, qua etiam confessio Reformata approbata est, novo ordine perpetrato, quo cuique dominatori religionem in territorio suo statuere liceret ("cuius regio eius religio"), pax facta est. Anabaptistae et alii motus sic dictae "reformationis radicalis" in Germania et in plurimis terris Europaeis qualicumque agnitione prohibiti sunt. In America Septentrionali, ubi Catholicis, cum minor incolarum pars essent, tolerantia Protestantium opus erat, bella inter confessiones exorta non sunt.

Saeculo duodevicesimo in multis terris, quibus Protestantismus praevaluit, quaedam rationes Protestantismo propriae philosophia Luminum, quae dicitur, maturata magis magisque vicerunt, imprimis ultroneitas et fides personalis, quae iam saeculo decimo septimo in terris linguae Anglicae a sic dictis "Dissenters" appetitae erant. Qui perfectam ecclesiae a re publica separationem postulabant. Postquam etiam in Europa continentali in terris Protestantibus sententia rem publicam "saecularem" (a religione separatam) esse magis magisque approbata est, etiam ius divinum et ius civile, quod adhuc plerumque ius naturale habebatur, disiuncta sunt. Praeterea ratione aetatis luminum etiam artem criticam in libris Bibliorum interpretandis adhiberi coeptum est, ex quo critica biblica nata est. Martinus Lutherus quidem iam mediaevalem quadriplicis sensus scripturae doctrinam reprobaverat solum sensum litteralem approbans. Multi theologi a Hugone Grotio incipiente (interpretatio grammatica) usque ad hos dies coepta continuaverunt (ut puta Fridericus Schleiermacher, Ferdinandus Christianus Baur, Adolphus de Harnack aut Paulus Tillich).

Ecclesiae reformationis doctrinas valde diversas profitentur, a positionibus distincte conservatoriis (sicut Ecclesiae Lutheranae Missuriensis Synodus) usque ad opiniones a traditione maxime differentes (liberales). Saeculo vicesimo factionis liberalis in Europa fuerunt Fridericus Gogarten, Rudolphus Bultmann, Gerardus Ebeling, Ernestus Fuchs, Ernestus Käsemann et Guntherus Bornkamm, factionis modice conservatoriae Eduardus Thurneysen, Theodoricus Bonhoeffer, Helmut Thielicke, Carolus Barth et discipuli eius, factionem conservatoriam theologi traditionis pietisticae et Christianismum renatum occupaverunt. Ecclesiae Americanae propter Paulum Tillich etiam Ricardum Niebuhr et Reinhold Niebuhr eximios theologos habuerunt. Alii theologi, inter quos Nathan Söderblom et Gulielmus Visser ’t Hooft, oecumenismum foverunt. Saeculo vicesimo primo ineunte res theologicae mutatae non sunt.

Fundamenta theologiae protestanticae recensere

Doctrinae reformationis maximi momenti, quae et hodie ab omnibus ecclesiis ex reformatione ortis profitentur, saepe cum quattuor "solis" describuntur:

  • "sola gratia" est fundamentum doctrinae iustificationis persuasionem exprimens hominem sola Dei gratia salutem sive vitam aeternam assequi, non propriis viribus vel operibus. Fundamenta huius doctrinae biblica sunt Rom 11,6; Eph 2,8; Act 15,11 et alia. Huius opinionis causa Martinus Lutherus indulgentiam condemnavit.
  • "sola fide" hominem iustificari, non bonis operibus. Secundum doctrinam Lutheranam homo proprio arbitrio fidem amplecti non potest, sed sola gratia excitatur; quod fidem attinet, homo non est liber, sed servus.
  • "sola scriptura" est fundamentum fidei Christianae, non traditio ecclesiastica.
  • "solus Christus" atque vita doctrinaque eius fundamenta fidei et salutis hominum esse potest.

Praecipui reformatores recensere

Clari theologi Protestantes recensere

Nexus interni

Notae recensere

  1. http://www.luther2017.de/
  2. Ernst Wolf: Protestantismus. In: RGG3 5, col. 648.
  3. Vide inter alia Historia ecclesiae reformatae, in Hungaria et Transylvania.
  4. Vide inter alia: Analecta Reformatoria