Vide etiam paginam discretivam: Oecumene (discretiva).

Oecumenismus plerumque est incepta ad unitatem (vel cooperationem) inter ecclesias doctrina, historia, praxique divisas fovendam. Hac significatione praevalente, unicam ecclesiam Christianam appetit. Vox non est commutanda cum dialogo inter religiones vel pluralismo religioso, unitatem vel cooperationem inter religiones diversas appetentes.

Verbum e Graeco οἰκουμένη 'inhabitata' (scil. terra) derivatum est; ne vis hodierna cum voce antiqua oecumene totum orbem terrarum inhabitatum vel Imperium Romanum valente confundatur, notio oecumenismi formata est. Nihilominus, interdum oecumene pro oecumenismo adhibetur.

Historia motus oecumenici recensere

Anno 1930, Nathan Söderblom Praemium Nobelianum Pacis ratione motus oecumenici accepit; quod praemium anno 1946, Ioannes Raleigh Mott etiam accepit. Anno 1948, Consilium Oecumenicum Ecclesiarum Amstelodami conditum est.

 

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!