Presbyterianismus
Presbyterianismus est ramus Protestantismi Reformati qui origines trahit ex Insulis Britannicis. Ecclesiae Presbyterianae suum nomen a presbyteriana administrationis ecclesiasticae forma deducunt, quae est administratio per conventus repraesentativos maiorum coetus effecta. Multae ecclesiae reformatae sic ordinantur, sed vocabulum Presbyterianus, cum capitalizatum, saepe ad ecclesias quae earum origines ex ecclesiis Scoticis et Anglicis quae illum nomen tulerunt et ad greges Anglicos politicos qui per Bellum Civile Anglicum nati sunt unice adhibetur.[2] Theologia Presbyteriana principatum Dei, auctoritatem scripturarum, et necessitudinem gratiae per fidem Christi usitate exprimit. Politia ecclesiastica Presbyteriana in Scotia ab Actibus Unionis anno 1707 sanctis constituta est,[3] qui regnum Magnae Britanniae creaverunt. Plurimi Presbyteriani re vera in Anglia inventi a maioribus Scotis repetere possunt, et secta Presbyteriana in Americam Septentrionalem importata est plerumque ab advenis Scotis et Scotis-Hibernicis. Sectae Presbyterianae in Scotia theologiam Ioannis Calvini et eius proximorum successorum tenent, quamquam intra Presbyterianismum hodiernum homines diversas declarant sententias.
Congregationes in variis locis politia presbyteriana utentes a sessionibus in legatis congregationis (maiorum) constistentibus administrantur. Hic usus conciliaritatis in aliis decernendi gradibus (presbyterio, synodo, coetu generali) etiam inveniuntir.
Radices Presbyterianismi in Europaea saeculi sexti decimi Reformatione Protestante iacent; exemplum Genavae Ioannis Calvini auctoritatem gravem praesertim habet. Plurimae ecclesiae reformatae ex cultura Scotica ortae aut presbyterianae aut congregationalisticae in rectione sunt. Saeculo vicensimo, nonnulli Presbyteriani, inter quos Concilium Ecclesiarum Universum fuit, partes magni momenti in motu oecumenico egerunt. Multae sectae Presbyterianae cum aliis sectis reformatis et Christianis aliarum traditionum una agunt, praecipue in Communione Ecclesiarum Reformatarum Universa. Nonnullae ecclesiae Presbyterianae se cum aliis ecclesiis coniunxerunt, sicut Congregationalistae, Lutherani, Anglicani, et Methodistae.
Historia
recensereHistoria Presbyteriana est pars historia Christianitatis, sed initium Presbyterianismi ue motus distinctus per Reformationem Protestantem saeculi sexti decimi factum est. Cum Ecclesia Catholica correctoribus obstarent, omnis ecclesia Christiana fissa est, et varii motus theologici varias sectas pepererunt. Praecipue motus est Presbyterianismus a Ioanne Calvino, theologo Francico, qui progressum inspiravit theologiam reformatam et opus Ioannis Knox, Scotici qui discipulus Calvini Genavae in Helvetia eius doctrinam ad Scotiam tulerunt. Ecclesia Presbyteriana principio ex Anglia et Scotia ergo venit. Mense Augusto 1560, Parlamentum Scotiae Confessionem Scoticam sanxit, pro publica regni Scotici fide. Decembri mense eiusdem anni, Primus Liber Disciplinae prolatus est, qui res doctrinales magni momenti exposuit, sed etiam praecepta rectionis ecclesiae constituit, inter quas creatio fuit decem ecclesiae districtuum, quibus fuerunt procuratores designati, ad ultimum presbyteria appellata.[4]
Vanuatu
recensereEcclesia Presbyteriana in Vanuatu est maxima secta in civitate constituta, cui est fere tertia pars numeri civium Christianorum. Haec ecclesia in Vanuatu a missionariis ex Scotia missis importata est. Caput Ecclesiae Presybyterianae in Vanuatu est moderator cuius officina in urbe Portu Vila est. Ecclesia potestantem praestantem in provinciis Tafea, Shefa, et Malampa habet. Provincia Sanma plerumque est Presbyteriana, sed insignis minoritas Catholica Romana in regionibis francophonis habitant; sunt homines Presbyteriani, sed nulla ecclesiae ordinatae Presbyterianae, in Penama et Torba, quarum ambae provinciae plerumque Anglicanae sunt.
Vanuatu est sola civitas in Pacifico Australi cui sunt maior hereditas multique assectatores Presbyteriani. Ecclesia Presbyteriana in Vanuatu est unus ex conditoribus Concilii Christiani Vanuatensis, et multas scholas primarias et scholam secundariam Onesua exercet. Ecclesia, quamquam nonnulli assectatores fundamentalistae modo Americano facti sunt, potens manet, praecipue in pagis rusticis.
Nexus interni
Ecclesiae
recensere- Cathedralis Sancti Giles, Edinburgi (Ecclesia Scotiae)
- Index ecclesiarum Presbyterianarum
- Index sectarum Christianarum#Presbyterianismus
Homines
recensereClerici et theologi:
- Alexander Henderson
- Andreas Jackson
- Gulielmus Guthrie, scriptor The Christian's Great Interest
- Iacobus Renwick, covenanter et martyr
- Thomas Boston
- Buzz Aldrin
- Radulphus Erskine, praedicator et poeta
- Thomas M'Crie Maior (scripsit Life of John Knox)
- Robertus Murray McCheyne
- Ioannes Barret (divinus)
- Gulielmus Chalmers Burns
- Eugenius Carson Blake
- Fridericus Buechner
- Gordon Clark
- Robertus Lewis Dabney
- J. Ligon Duncan
- Georgius MacPherson Docherty
- Ioannes Forrest (clericus Canadiensis et educator)
- Ricardus Gaffin
- Sylvester Graham, nutritionista et pastor
- Archibaldus Alexander Hodge
- Carolus Hodge
- Ricardus C. Halverson
- Timothaeus J. Keller
- Bryan Chapell
- D. Iacobus Kennedy
- J. Gresham Machen
- Petrus Marshall, praedicator
- Donn Moomaw
- Ioannes Murray
- Fridericus Rogers, hostis televisificus et pastor
- Franciscus Schaeffer
- Gulielmus Sunday
- Iacobus Henley Thornwell
- Thomas Torrance
- Cornelius Van Til
- R. J. Rushdoony
- Ioannes Frame
- Radulphus Waite, histrio et pastor
- Beniaminus Breckinridge Warfield
- Robertus Ricardus Wilson
- Ioannes Witherspoon
Notae
recensere- ↑ Presbyterian Church in Ireland.
- ↑ Philip Benedict Christ's Churches Purely Reformed: A Social History of Calvinism (Portu Novo: Yale University Press, 2002, ISBN 9780300105070), xiv.
- ↑ "Protestant Religion and Presbyterian Church Act 1707". The National Archives. United Kingdom.
- ↑ Established Church of Scotland in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice) .
Bibliographia
recensere- Adams, Jay E. 1975. The Meaning and Mode of Baptism Thomas Shepard.
- Brown, Stewart J. 2001. The National Churches of England, Ireland, and Scotland, 1801-46.
- Chaney, James M. William the Baptist.
- Davies, A. Mervyn. 1965. Presbyterian Heritage.
- Foote, William Henry. 1846. Sketches of North Carolina, Historical and Biographical, www.roanethistory.org
- Klempa, William, ed. 1994. The Burning Bush and a Few Acres of Snow: The Presbyterian Contribution to Canadian Life and Culture.
- Lang. Andrew. 1905. John Knox and the Reformation.
- Lingle, Walter L., et John W. Kuykendall. 1978. Presbyterians: Their History and Beliefs. Ed. 4a. Atlantae: Westminster John Knox Press.
- Marsden, George M. 2004. The Evangelical Mind and the New School Presbyterian Experience.
- Noll, Mark A. 2004. Princeton And The Republic, 1768–1822.
- Shepard, Thomas. 1662. The Church Membership of Children, and Their Right to Baptism.
- Smith, Frank Joseph. 1985. The History of the Presbyterian Church in America. Manassas Virginiae: Reformation Education Foundation.
- Smylie, James H. 1996. Brief History of the Presbyterians. Ludovicopoli Kentukiae: Geneva Press.
- Sweet, William Warren. 1936. Religion on the American Frontier, 1783—1840. Vol. 2: The Presbyterians.
- Thompson, Ernest Trice. 1963–1973. Presbyterians in the South. Vol. 1: ad 1860. Vol. 2: 1861–1890. Vol. 3: 1890–1972.
- Trinterud, Leonard J. 1949. The Forming of an American Tradition: A Re-Examination of Colonial Presbyterianism.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Presbyterianismum spectant. |
- "History and Architecture :: East Liberty Presbyterian Church, Pittsburgh, PA," www.cathedralofhope.org
- "Presbyterian Heritage and History Center," www.phcmontreat.org
- "Presbyterian & Reformed Publishing," www.prpbooks.com
- "Presbyterian 101: Mission and Ministry," www.pcusa.org