Aperire sectionem principem

Bellum triginta annorum[1] duravit ab anno 1618 ad annum 1648. De imperio Europae proeliatum est. Praeterea bellum religiosum fuit. Proeliatum est inter foedus catholicum et unionem protestantium in sacro imperio Romano. Proeliatum est etiam inter Franciam et Austriam Habsburgensem. Itaque participes belli erant Germania, Austria, Francia, Hispania, Nederlandia, Dania, et Suecia.

Magnae partes imperii Romani devastatae erant. Una cum bello pestilentia, fames, et inopia populum afflixerunt. In Germania meridionali exempli gratia tertia pars modo populi supervixit.

Finis belli fuit pax Westphalica Monasterii Westphalicae et Osnabrugis anno 1648 facta.

HominesRecensere

ProeliaRecensere

Scriptores mythistoriarum vel scaenici qui res inter bellum gestas narraveruntRecensere

NotaeRecensere

  1. Virorum clarorum saeculi XVI et XVII epistolae; Karl Ernst Georges, Kleines deutsch-lateinisches Handwörterbuch (Hannover & Leipzig7, 1910) [s.v. dreißig]; Eberhard Forst, De vita effectuque Renati Cartesii (1596-1650); et alibi.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Bellum triginta annorum spectant.

PinacothecaRecensere