Albertus Wallensteinius

Wikidata-logo.svg Albertus Wallensteinius
Res apud Vicidata repertae:
Albertus Wallensteinius: imago
Albertus Wallensteinius: subscriptio
Nativitas: 14 Septembris 1583; Heřmanice
Obitus: 25 Februarii 1634; Egra
Patria: Bohemia, Germania

Officium

Officium: Máximo general
Munus: politicus, military officer

Familia

Familia: House of Waldstein

Memoria

Laurae: Ordinis Velleris Aurei eques
Sepultura: Mnichovo Hradiště
Albertus Venceslaus Eusebius de Waldstein
Sanctae Annae oratorium cum Wallensteinii sepulcro, Mnichovo Hradiště in Bohemia

Albertus Wallensteinius Dux Fridlandiae [1][2] seu Albertus Waldsteinius dux Fridlandiae[3] plenius Albertus Wenceslaus Eusebius Waldsteinius dux Fridlandiae[4] (Bohemice: Albrecht Václav Eusebius z Valdštejna vel Vojtěch Václav Eusebius z Valdštejna), natus Heřmanice nad Labem in Districtu Reginograecensi die 24 Septembris 1583 et necatus Egrae die 25 Februarii 1634, fuit "Dei gratia Dux Fridlandiae Sacrae Caesareae Maiestatis consiliarius bellicus, camerarius, supremus colonellus Pragensis et eiusdem militiae generalis" aetate belli tricennalis.

VitaRecensere

Filius parentum protestanticorum orbus ratione Catholica educatus est. In universitatibus Bononiae Papiaeque studuit et itinera magna eum res omnes necessarias docebant. Anno 1626 Gradiscam e manibus Venetianis liberavit una cum mercennariis. Anno 1617 autem baro, militaris praefectus et consiliarius aulicus in bellicis factus est. Imperatorem iuvit in seditionibus Bohemicis et opes multas sibi e possessionibus publicatis paravit. Anno 1625 imperatori exercitum privatum obtulit, qui e milibus XL virorum consistebat. Ingenium splendidum in rebus militaribus moderationibus sat efficacibus auxit; insuper homines ducere ei in cunis datum erat. Non solum gravionem de Mansfeld apud Dessaviam devicit, Silesiam ab hostibus liberavit, Brandenburgum, Pomeraniam et Megapolim occupavit sed etiam Danos feroces e Germania expulsit.

Iam anno 1620 gravio imperialis est declaratus, anno 1623 autem gravio imperialis Fridlandiae (Frýdlant v Čechác) et anno 1627 dux Megapoleos et Sagani. Militum origo religiove Wallensteinii minime intererat, dummodo obtemperaretur et iussa efficerentur. Libertates hae omnes praeconio magno fuerunt in multis totius Europae adulescentibus qui vexillum eius sequi parati erant; in fine centum milia mercennariorum habuit quocumque mittenda. Viros opibus terrarum occupatarum aluit, quare modos contributionum requisitionumque novos adhibuit.

Wallensteinio duce imperator in tota Germania regnare potuit duce Bavarico excepto. Iste enim dux, Unionis Catholici praeses, auxilium a ministro Francogallico Richelaeo petens, independentiam certam servare potuit. Insuper senatores et protestantes et Catholici de Wallensteinio ante in diaetam Ratisbonensem voce ducali plangentes imperatorem de Wallensteinii tyrannide certiorem faciebant.

Anno 1630 Wallensteinius apud Memmingen stans se diaetam nefastam dissoluturum promisit ut omnipotentia imperialis splendida pristina restitueretur. Ferdinandus II autem non annuit Wallensteinii demissioni favens, qui se in Bohemica ad tempus latifundia contulit. Gustavo II Adolpho cito progrediente periculum tam pro imperatore quam pro duce Bavarico in extremo stabat, ut Wallensteinium revocari fas esset. Velocissime iste dux militum denuo praesto fuit imperium omne sumpturus, si licentia omnis in moderatione praeberetur. Inde Saxonicos e Bohemia expulsit et, Norimbergam petiturus, regem Suecicum in septentrionem recedere fecit. Impetum Gustavi Adolphi apud Norimbergam autem audacter defendit, quo facto eius gloria perdita est. Aggressio eius in Saxoniam quoque maximi ingenii fuit necnon proelium apud Lützen die 16 Novembris 1632 commissum. Tunc rex Suecicus mortuus est; copiae Suecicae nihilominus vicerunt sorte felici. Hiberna castra in Saxonia utique relinquere debuit. Anno 1633 victoriae neutro a latere partae sunt.

Interdum autem agere coeperat cum politicis Suecicis Saxonicisque ut unio ista protestantica sibi adversaria denique disrumperetur. Namque, ut occupatores septentrionales e Germania repellerentur, in animo omnium fuit. Constat Wallensteinium etiam in inimicis virum periculosum habitum esse; constat ne imperatorem quidem licentiam absolutam Wallensteinio concedere voluisse. Inde statutum est Wallensteinium esse removendum. Mox Wallensteinius imperatoris negligentiam sentiebat; itaque ei res vix implendae Vindobona imperatae sunt. Wallensteinius ipse se summum imperium deponsere velle dixit, quod autem in ducibus de Wallensteinii salariis confidentibus exauditum non est. Itaque Pilsnae die 12 Ianuarii 1634 declaratio facta est, qua imperium a Wallensteinio continuatum laudaretur. Imperatori visus est iste processus crimen laesae maiestatis itaque imperavit, ut generales Piccolomini, Gallas et alii Wallensteinium vivum aut mortuum caperent. Cum militibus non Germanis Wallensteinium comprehendere temptabant, quando iste attentus subito cum fidelibus Egram fugere statuit. Egra autem copiis inimicis Suecicis nuntios dare voluit, qui fraudem novam suspectantes non auxiliabantur. Inde temporis satis datum est, ut centurio Deveroux Wallensteinium necaret. De Wallensteinii innocentia culpave scripserunt e.g. Förster, Gfrörer, Aretin, Helbig, Bülau. Hurter, Alfredus Döblin et Fridericus Schillerus.

NotaeRecensere

  1. [1] textus universitas Manhemiensis. Lectum 21 Iulii 2008.
  2. [2] Iacobi Balde e Societate Jesu Lyricorum Liber Primus, CAMENA: Lectum 21 Iulii 2008.
  3. liber apud books.google.de "De Alberto Waldsteinio duce proditore"
  4. [3] (Bohemice)

BibliographiaRecensere

  • Josef Polišenský und Josef Kollmann: Wallenstein – Feldherr des Dreißigjährigen Krieges. Böhlau, Coloniae Agrippinae anno 1997, ISBN 3-412-03497-5.
  • Fridericus Schiller: Wallenstein. Insel, Francofurti ad Moenum; ed: 6., (anno 1984), ISBN 3-458-32452-6, ISBN 978-3-458-32452-2
  • Leopoldus de Ranke: Geschichte Wallensteins. Duncker & Humblodt, Berolini anno 1869.
  • Maximus de Boehn: Wallenstein. Vindobonae u.a. anno 1926.
  • Joachim Bahlcke, Christoph Kampmann (ed.): Wallensteinbilder im Widerstreit. Eine historische Symbolfigur in Geschichtsschreibung und Literatur vom 17. bis zum 20. Jahrhundert. Böhlau, Coloniae Agrippinae, 2011, ISBN 3-412-20609-1.
  • Hellmut Diwald: Wallenstein. Eine Biographie. Ullstein TB-Verlag, Berolini 1987, ISBN 3-548-27550-8.
  • Hans-Christian Huf (ed.): Mit Gottes Segen in die Hölle. Der Dreißigjährige Krieg. Econ, Monaci 2003, ISBN 3-430-14873-1.
  • Golo Mann: Wallenstein. Sein Leben. S. Fischer, Francofurti ad Moenum 1971, ISBN 3-10-047903-3.
  • Holger Mannigel: Wallenstein in Weimar, Wien und Berlin. Das Urteil über Albrecht von Wallenstein in der deutschen Historiographie von Friedrich von Schiller bis Leopold von Ranke (= Historische Studien. Bd. 474). Matthiesen, Husum 2003, ISBN 3-7868-1474-0
  • Peter Milger: Der Dreißigjährige Krieg. Gegen Land und Leute. Orbis-Verlag, Monaci 2001, ISBN 3-572-01270-8.
  • Josef Polišenský, Josef Kollmann: Wallenstein. Feldherr des Dreißigjährigen Krieges. Böhlau, Coloniae Agrippinae 1997, ISBN 3-412-03497-5.
  • Inger Schuberth, Maik Reichel: Wallenstein. Die blut´ge Affair´ bei Lützen. Wallensteins Wende (= Stekos historische Bibliothek. Bd. 1). Stekovics, Dössel 2012, ISBN 978-3-89923-292-9.

Nexus externusRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Albertum Wallensteinium spectant.