Franciscus Leopoldus Ranke, ab anno 1865 de Ranke (natus die 21 Decembris 1795 Wiehe in Circulo Kyffhäuser - obiit die 23 Maii 1886 Berolini) fuit rerum gestarum scriptor Germanicus.

Leopoldus de Ranke anno 1877

VitaRecensere

 
Lapis memorialis ante gymnasium Ad Portam
 
In Via Ranke Arnstadiensi invenitur caupona historica Ad cygnum
 
Momunentum in oppido nativitatis Wiehe
 
Sepulcrum honoris Berolini

In ludis notissimis Ad Portam (Cusne) educatus Salinis Saxonicis et Berolini theologiae et philologiae studuit. Ex anno 1818 rector gymnasii Francofurtensis fuit. Propter opus »Geschichten der romanischen und germanischen Völker von 1494–1535« (tomus I, Berolini 1824) et scriptum annexum »Zur Kritik neuerer Geschichtschreiber« (Berolini 1824) anno 1825 in cathedram historiae in Universitatem Berolinensem vocatus est. Anno 1827 rectio regia eum misit Vindobonam, Venetias, Romam et Florentiam archivalium colligendorum caussa. Ibi invenit e.g. legatorum Venetianorum commentarios, quos porro scientifice utebatur. Indagationes suas in his operibus descripsit: »Fürsten und Völker von Südeuropa im 16. und 17. Jahrhundert« (Tomus I: »Die Osmanen und die spanische Monarchie«, Hamburgi 1827); »Die serbische Revolution« (Hamburgi 1829); »Über die Verschwörung gegen Venedig im Jahr 1618« (Berolini 1831), »Zur Geschichte der italienischen Poesie« (Berolini 1837; praelectiones). In periodico tunc incohato »Historisch-politische Zeitschrift« (Tomus I, Hamburgi 1832; Tomus alter, Berolini 1833–36) liberales argumentis omnino historicis debellare temptavit. Valde plausum est operi magno primo praetitulato »Die römischen Päpste, ihre Kirche und ihr Staat im 16. und 17. Jahrhundert« (Berolini 1834-1836). Latus alterum saeculorum XVI et XVII in vita Europaea, protestantismi historiam, in magno opere altero praesentavit, apud »Deutsche Geschichte im Zeitalter der Reformation« (Berolini 1839–47). Anno 1841 historiographus Borussicae civitatis declaratus scripsit »Neun Bücher preußischer Geschichte« (Berolini 1847–1848). Tum autem magis in historiam Francogalliae et Britanniae Maioris intentus erat, ut recognoscit ur apud »Französische Geschichte, vornehmlich im 16. und 17. Jahrhundert« (Stuttgardiae 1852–61) et apud »Englische Geschichte, vornehmlich im 16. und 17. Jahrhundert« (Berolini 1859–68). Denuo multos fontes vulgo adhuc ignotos exercebat. Sequebantur »Geschichte Wallensteins« (Lipsiae 1869), »Zur deutschen Geschichte. Vom Religionsfrieden bis zum Dreißigjährigen Krieg« (Lipsiae 1869), »Der Ursprung des Siebenjährigen Kriegs« (Lipsiae 1871), »Die deutschen Mächte und der Fürstenbund« (Lipsiae 1871), »Abhandlungen und Versuche« (Lipsiae 1872), »Aus dem Briefwechsel Friedrich Wilhelms IV. mit Bunsen« (Lipsiae 1873), »Ursprung und Beginn der Revolutionskriege 1791 und 1792« (Lipsiae 1875), »Zur Geschichte von Österreich und Preußen zwischen den Friedensschlüssen zu Aachen und Hubertusburg« (Lipsiae 1875), »Denkwürdigkeiten des Staatskanzlers Fürsten von Hardenberg« (Lipsiae 1877), »Friedrich der Große; Friedrich Wilhelm IV. Zwei Biographien« (Lipsiae 1878), »Historisch-biographische Studien« (Lipsiae 1878), »Zur venezianischen Geschichte« (Lipsiae 1878), »Zur Geschichte Deutschlands und Frankreichs im 19 Jahrhundert« (edidit A. Dove; Lipsiae 1887). Finem rerum gestarum scribendarum egregium daret infinitus liber de mundi historia »Weltgeschichte« (Lipsiae 1881–88). Serius incohatus proh dolor non ultra Medium Aevum extendebatur.

In disciplinis suis (quas usque annum 1872 habuit) exercitationibus historicis praelectiones magis vivas fecit; e discipulis illis fundata est sic dicta Schola Ranke, cui multi historici illustres post annum 1850 activivi socii erant. In diariis »Jahrbücher des Deutschen Reiches unter dem sächsischen Haus« (Berolini 1837–40) lucubrationes discipulorum vulgari iussit. Die 21.12.1865 in nobilitatem translatus anno 1867 Augusto Boeckh mortuo cancellarius ordinis Pro meritis nominatus est. Quando doctoratus eius anniversaria L et LX celebrati sunt (die 20.2. annorum 1867 et 1877) ab historicis sincere magnus magister attitulatus est. Anno 1882 consiliarius secretus nominatus est et cum epitheto excellentiae.

GravitudoRecensere

In historiographia Germanica saeculi XIX Ranke non exaggeranter omnium rerum scriptorum maximus appellari potest. Peritus indefessus atque argutus velociter fontes invenire, iudicare, seligere et uti solitus est. Critica eius methodica multis exemplo erat; vitae cotidianae verae intelligentia necnon interpretatio psychologica accurata commentationibus suis perfectionem dederunt. Praesertim in personis earumque ingeniis describendis novas vias aperuit. Die 3.3.1906 Wiehe in oppido, ubi iam antea monumentum erectum erat, societas condita est (Leopold von Ranke-Verein) cui in animo casae natalis praeservatio et musei curatio continuatae.

Lege etiamRecensere

  • Wolfgang J. Mommsen (ed.): Leopold von Ranke und die moderne Geschichtswissenschaft. Klett-Cotta, Stuttgardiae anno 1988, ISBN 3-608-91472-2
  • Siegfried Baur: "Versuch über die Historik des jungen Ranke". Duncker & Humblot, Berolini anno 1998. ISBN 978-3-428-09115-7
  • Andreas Dieter Boldt: Das Leben und Werk von Leopold von Ranke. Peter Lang, Bern 2016 (primo Anglice: The Life and Work of the German Historian Leopold von Ranke (1795–1886). An Assessment of His Achievements, Lewiston: Mellon Press 2014).
  • Helmut Berding: Leopold von Ranke. In: Hans-Ulrich Wehler (ed.): Deutsche Historiker, Band 1. [Vandenhoeck & Ruprecht, Gottingae 1971, S. 7–2
  • Volker Dotterweich, "Ranke, Leopold" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 7 (Herzberg, 1994. ISBN 3-88309-048-4) , columnae 1324–1355 (Theodisce)
  • Alfred Dove:  "Ranke, Leopold von", in: Allgemeine Deutsche Biographie, vol. 27 (Lipsiae: Duncker & Humblot, 1888), p. 242–269.
  • Günter Johannes Henz: Leopold Ranke. Leben, Denken, Wort, 1795–1814. Darstellende Untersuchungen und Edition. Mit allgemeinen archivalischen und bibliographischen Beiträgen. Coloniae Agrippinae 1968.
  • Günter Johannes Henz: Zu Leopold von Rankes Briefwechsel. Forschungsbericht und Nachlese. Archiv für Kulturgeschichte, 54 (1972), p. 285–324.
  • Günter Johannes Henz: Zur Kritik neuerer Briefeditoren. Die Ausgabe des Briefwechsels Leopold von Rankes durch die Historische Kommission bei der Bayerischen Akademie der Wissenschaften. Eine Denkschrift zu ihrem 150jährigen Bestehen. Iuliaci 2008 (in nterreti hic).
  • Günter Johannes Henz: Rankes fälschlich so benannte Vorträge „Über die Epochen der neueren Geschichte“. Eine Untersuchung zu Schein und Sein der Überlieferung. In: Deutsche Vierteljahrsschrift für Literaturwissenschaft und Geistesgeschichte, 83, 2009, p. 408–451.
  • Günter Johannes Henz: Leopold von Ranke in Geschichtsdenken und Forschung. Bd. 1: Persönlichkeit, Werkentstehung, Wirkungsgeschichte. Bd. 2: Grundlagen und Wege der Forschung. Duncker & Humblot, Berolini 2014
  • Ulrich Muhlack: Leopold Ranke, Rom und „Die Römischen Päpste“. In: Michael Matheus, Martin Wallraff, Jörg Lauster (ed.): Rombilder im deutschsprachigen Protestantismus. Begegnungen mit der Stadt im „langen 19. Jahrhundert“, Tubingae 2011, p. 1–24.
  • Ulrich Muhlack: Leopold von Ranke (1795-1886). In: Lutz Raphael (ed.): Klassiker der Geschichtswissenschaft. Tomus I: Von Edward Gibbon bis Marc Bloch, Beck, Monaci 2006, ISBN 978-3-406-54118-6, p. 38–63.
  • Ulrich Muhlack: Ranke, Franz Leopold von. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Band 21, Duncker & Humblot, Berlin 2003, S. 140–142 (Digitalisat).
  • Ugo Tucci: Ranke and the Venetian Document Market. In: The Courier 22.1 (1987), p. 7–38.
  • Martin Wahler: Leopold von Ranke. In: Mitteldeutsche Lebensbilder, Band 2: Lebensbilder des 19. Jahrhunderts, Magdeburgi 1927, p. 171–186.
  • Leopold von Ranke. Vorträge anläßlich seines 100. Todestages. Gedenkfeier der Historischen Kommission bei der Bayerischen Akademie der Wissenschaften und der Stiftung Historisches Kolleg im Stifterverband für die Deutsche Wissenschaft am 12. Mai 1986, Monaci 1987 (Digitalisat).

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Leopoldum de Ranke spectant.