Dieta Imperii (Sacrum Romanum Imperium)
Di(a)eta imperii sive Comitium imperiale initio fuit concilium Statuum Imperii (Theodisce: Reichstände) Sacri Imperii Romani. Consilium a saeculo duodecimo e conventibus forma iuridica carentibus ortum atque anno 1495 pacto inter imperatorem statusque hoc imperialis constitutionis institutum creatum est.
Dietae imperii usque ad saeculum decimum sextum sine temporis ordine variis in urbibus sive episcopalibus sive imperialibus convocatae instrumentum statuum imperatori quasi pares erant. Ab anno 1663 Dieta imperii ut conventus legatorum Ratisbonae perpetua consilium habuit.
Dieta imperii usque ad Sacri Romani Imperii dissolutionem anno 1806 permanebat.
Vox Dieta imperii post annum 1866 etiam parlamentum Foederationis Germanicae Septemtrionalis et 1871-1945 Dietam Imperii Germanici significat.
Recessus principalis deputationis imperii anni 1803 inter decreta Sacri Imperii Romani gravissima numeratur, quo per mediatisationem saecularisationemque structura eiusdem imperii re vera dissoluta est.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Dietam imperii spectant. |
- Index dietarum imperii tempore Maximiliani I (1486–1519) a Dietmar Heil et Reinhard Seyboth factus, Historische Kommission bei der Bayerischen Akademie der Wissenschaften [1]
- Index dietarum imperii tempore Caroli V (1519–1555) a Silvia Schweinzer factus, Historische Kommission bei der Bayerischen Akademie der Wissenschaften [2][nexus deficit]
- Index dietarum imperii annorum 1556–1662 ( ... ) a Josef Leeb et Maximilian Lanzinner factus. Historische Kommission bei der Bayerischen Akademie der Wissenschaften [3]
- Heinz Angermeier, Erich Meuthen et Eike Wolgast: Die Reichstagsakten-Edition (editio documentorum dietarum imperii).