Carolus V (imperator)

(Redirectum de Carolus V)

Carolus V (natus Gandavi, 24 Februarii 1500, et mortuus in monasterio Sancti Ieronimi in Yuste Hispaniae die 21 Septembris 1558) fuit ab anno 1506 Carolus II dux Burgundiae, atque princeps Castellae et Aragoniae qui ab anno 1516 regnavit regna Hispaniae ut Carolus I et tunc anno 1519 ut Carolus V Romanorum Imperator creatus est.

Wikidata Carolus V (imperator)
Res apud Vicidata repertae:
Carolus V (imperator): imago
Carolus V (imperator): imago
Carolus V (imperator): subscriptio
Carolus V (imperator): subscriptio
Nativitas: 24 Februarii 1500; Gandavum
Obitus: 21 Septembris 1558; Yuste
Patria: Sacrum Romanum Imperium

Familia

Genitores: Philippus I; Ioanna
Coniunx: Isabella of Portugal
Proles: Philippus II, Maria of Austria, Holy Roman Empress, Infante Fernando of Austria, Joanna of Austria, Princess of Portugal, Isabel of Castile, Margarita de Parma, Tadea of Austria, Iohannes Austriacus
Familia: Spanish House of Habsburg, Domus Habsburgensis

Memoria

Sepultura: Royal Crypt of the Royal Monastery of San Lorenzo de El Escorial

Insignia heraldica

Carolus V (imperator): insigne
Carolus V (imperator): insigne
Imperator Carolus V a Christophorus Amberger circiter annum 1532 pictus

Carolus Gandavi die 24 Februarii anno 1500 primus filius Philippi I regis Castellae et Ioannae Insanae natus est. Adrianus Florisz, qui postea papa creatus est et sibi nomen Hadrianus VI imposuit, praeceptor et consiliarius imperatori fuit. Alius clarus consiliarius eius fuit iuris consultus Italicus Mercurinus Gattinara (1465- 1530).

Anno 1516, Carolus accepit regna Hispaniae et post leges defendere iussit, coronatus est: primo in Castella et Navarra et tunc in Aragonia. Dum in Hispania, Carolus fideles ex Flandria secum tulit, quibus tituli Castellani dedit, et iniuriam Hispanis intulit. Deinde anno 1519 Carolus voluit Imperium accipere, nobiles eo pecunias dare nolebant. Die 23 Octobris 1520 Aquisgrani Carolus V Rex Romanorum coronatus est.

Die 24 Februarii 1525, Carolus Quintus Papiae Franciscum I rex Franciae vicit.

Die 6 Maii 1527, milites imperatoris Caroli V Romam vastaverunt. Hic casus notus est ut direptio expugnatae urbis Romae.

Anno 1530, die 24 Februarii papa Clemens VII Bononiae insigne imperium capiti Caroli V imposuit, qui fuit ultimus Romanorum Imperator a Papa coronatus.

3 Augusti 1529 pax Cameraci conventa est cum Francisco I rege Franciae. Anno 1531 fratrem Ferdinandum I regem Romanorum fecit et successorem sui destinavit.

9 Martii 1551 - Carolus cum fratre Ferdinando I convenit de successione imperatoris, ut Ferdinandus imperator fieret, cum Carolus a regno se abdicaturus esset. Quod anno 1555 factum est.

Nexus interni

 
Pars Europaea Imperii Caroli V ante abdicationem


 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!