Aperire sectionem principem

Haeresis (Gen. haereseos, e verbo Graeco αἵρεσις) est 'electio'. Ergo haereticus is est qui, ut aspectum quendam doctrinae affirmet, ceteros omnes negat, quasi eligendo partem quandam veritatis. Ideo, uti moris est, haeretici per se separantur ab omnibus, qui communem opinionem alicuius religionis tuentur, ut propriam sectam constituant. Haud raro is, qui prius haeresim proponit et defendit, post se trahit alios.

Studia haereseos sunt haeresiologia. Conditor haereseos haeresiarcha appellatur. Qui haeresim sequitur haereticus appellatur.

Haeresis religiosaRecensere

ChristianitasRecensere

Ecclesia Catholica RomanaRecensere

Lex ipsa canonica Ecclesiae Catholicae Romanae haeresim ab apostasia et schismate distinguit, sic dicens:

Dicitur haeresis, pertinax, post receptum baptismum, alicuius veritatis divina et catholica credendae denegatio, aut de eadem pertinax dubitatio; apostasia, fidei christianae ex toto repudiatio; schisma, subiectionis Summo Pontifici aut communionis cum Ecclesiae membris eidem subditis detrectatio.[1]

Haeresis Aevi AntiquiRecensere

Haeresis Aevii MediiRecensere

Haeresis a saeculo XVI et deincepsRecensere

NotaeRecensere

Nexus interni