Apostasia (Graece ἀποστασία, ab ἀφίσταμαι, "deficio, recedo") est defectio a quadam religione; qui deficit apostata appellatur. In variis religionibus et civitatibus apostatae poenis, interdum capitalibus, affecti sunt. In Iurum humanorum declaratione universali Nationum Unitarum libertas religionis mutandae vel renuntiandae ius humanum habetur:

Suae quisque libertatis potestatem habet, cogitationis conscientiae religionis; ita ut religionem vel sententiam mutet, atque, solus vel communiter, in sacris docendis, exercendis, observandis, publice et privatim, ea possit colere.[1]

In Ecclesia Catholica RomanaRecensere

In Codice iuris canonici (CIC) vocabula haeresis, apostasia, schisma sic definiuntur:

Dicitur haeresis, pertinax, post receptum baptismum, alicuius veritatis divina et catholica credendae denegatio, aut de eadem pertinax dubitatio; apostasia, fidei christianae ex toto repudiatio; schisma, subiectionis Summo Pontifici aut communionis cum Ecclesiae membris eidem subditis detrectatio.[2]

Apostasia in canone 1364 CIC[3] (una cum haeresi et schisma) delictum contra religionem habetur et excommunicatione latae sententiae punitur. Nihilominus, Ecclesia Catholica Romana in declaratione Dignitatis humanae a Concilio Vaticano Secundo decreta libertatem religionis - et ita ius apostandi - agnovit. Profecto et quamquam apostasiam delictum esse dicit, ius canonicum reverentiam apostatae praestat; e.g. condiciones matrimonii fidelis Catholici cum apostata eaedem (et non graviores) sunt sicut matrimonii cum homine numquam baptizato.[4]

NotaeRecensere

  1. Iurum humanorum declaratio universalis, articulus XVIII.
  2. Codice iuris canonici, liber III, Can. 751.
  3. Codice iuris canonici, liber VI, Can. 1364.
  4. Codice iuris canonici, liber IV, Can. 1071 § 2.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad apostasiam spectant.