Synonymia
Synonymia (Graece συνωνυμία) est nominis cum alio nomine communio significationis, cum igitur idem plura significant,[1] vel "multis vocibus idem testatur." [2]
Synōnymia adhuc a Quintiliano litteris Graecis συνωνυμία scribebatur, quae forma a συν- 'con-' et ὄνομα 'nomen' derivata est. Qua in forma derivanda hi duo flexus vocalium facti sunt: (1) ο → ω inter nasales alveolares; (2) simul in syllaba media ο → υ (deductione prosodiaca).[3] Quae mutatio etiam in adiectivo q.e. ἀνώνυμος 'nomine carens' facta est.
De synonymia definienda
recensereSynonymia est ratio semantica inter verba valens. Synonymia vera est, cum pro verbo quopiam aliud verbum in quolibet contextu substitui potest, sicut nephritis et renalis passio; noxa et contumelia; aeger et aegrotus; terra et humus; brevis et curtus.
Contrarium synonymiae est antonymia.
Notae
recensereNexus interni
Bibliographia
recensere- Dolezal, Fredric. 2013. Synonymy and sameness of meaning: an introductory note. International Journal of Lexicography 26: 255-259.
- Schwyzer, Eduard. 1939. Griechische Grammatik, vol. I. München: Beck.
- Shiyab, Said M. 2007. Synonymy in Translation. Translation Theory 11 (4).
Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes! |