Pax Augustana[1] fuit pactum pacis inter Status Imperii et Ferdinandum I imperatorem, qui ad Caroli V fratris vicem egit,[2] die 25 Septembris anni 1555 sancitum, iis, qui Confessioni Augustanae adhaerebant, lege imperii pacem et patrimonium certo affirmans.

Pax Augustana anno 1555 Moguntiaci in officina Francisci Behem typis descripta

Principes Germaniae Protestantes anno 1531 Foedus Smalcaldicum inierant; pluries autem in acie a Carolo V imperatore victi Interim Augustanum accipere coacti sunt. Cum Mauritius, dux Saxoniae, ab imperatoris partibus ad Protestantes transiisset, bellum inter Catholicos et Protestantes renovatum ac imperator Germania fugatus est.

Interim Ferdinandus I cum Statibus imperialibus anno 1552 Bataviae Bavariae indutias, anno 1555 Pacem Augustanam agitabat.

Pace Augustana bellum domesticum in Germania ad tempus (sc. usque ad Bellum tricennale) terminatum est. Secundum formulam “cuius regio, eius religio” principibus inde licebat pro suo territorio suisque subiectis religionem deligere. Incolis minime ius religionis libere eligendi, sed tantum ius emigrandi concessum est. Specimen imperii Christiani universalis submotum, potestas imperatoris una cum Imperio Romano Sacro infirmatum est.

NotaeRecensere

  1. Ad nomen Latinum vide: [1]
  2. Gerhard Ruhbach: Augsburger Religionsfrieden. In: Helmut Burkhardt und Uwe Swarat (Ed.): Evangelisches Lexikon für Theologie und Gemeinde. 1, R. Brockhaus Verlag, Wuppertal 1992, ISBN 3417246415, p. 157
  Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!