Indulgentia
Indulgentia in doctrina Ecclesiae Catholicae Romanae ex canone 992 Codicis Iuris Canonici est:
- remissio coram Deo poenae temporalis pro peccatis, ad culpam quod attinet iam deletis, quam christifidelis, apte dispositus et certis ac definitis condicionibus, consequitur ope Ecclesiae quae, ut ministra redemptionis, thesaurum satisfactionum Christi et Sanctorum auctoritative dispensat et applicat.
In theologia sacramentali quamvis indulgentia ipsa sacramentum non habeatur, tamen satisfactioni operis attributa est, quae cum contritione cordis ac confessione oris pars confessionis sacramenti tertia est.
Reformatores, sicut Ioannes Hus et Martinus Lutherus, cum thesibus 95 indulgentias condemnaverunt.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Indulgentiam spectant. |