Henricus Bullingerus
Henricus Bullingerus | ||
---|---|---|
Curriculum vitae | ||
Natus | Bremogarti, 18 Iulii 1504 | |
Obiit | Turici, 17 Septembris 1575 | |
Familia | Bremogarti anno 1529 duxit Annam Adlischvileram, quae fuerat religiosa | |
res gestae | Reformator Helveticus, Zwinglii successor |
Henricus Bullingerus vel Bulingerus (Theodisce: Heinrich Bullinger) fuit reformator, theologus et antistes Helveticus.
Vita
recensereNatus est Henricus Bullingerus Bremogarti ad Rusam, filius urbis paroci, qui etiam appellabatur Henricus Bullingerus, eiusque sponsatae, filiae molitoris.
Quinque annis natus, Henricus filius studebat in urbis schola linguae Latinae. Postea in Colonia Agrippina studebat, ubi reformationis amicus factus est; magister tunc erat in claustro Kappel am Albis. Anno 1528, Henricus et Uldrychus Zwinglius Bernam adiverunt, ut etiam novam fidem agnoscant.
Uno anno post, Bullingeri patrem ex urbe Bremogarto pulserunt, quia ille reformationi faverat. Post filii Bullingeri sermonem in urbe, ipse parochus factus est, et urbs reformata est. Illo anno, Bullingerus Annam Adlischvileram uxorem duxit. Anno 1531, Zwinglii homines in proelio apud Kappel victi sunt, et Bremogartum totaque regio a Catholicis Romanis iterum imperati sunt. Bullingerus Turicum effugit, ubi Zwinglii successor factus est. Ibi obiit 17 Septembris 1575.
Nexus
recensereLitteris longissimis ex Lexicum Universale domini Hofmann de Bullingero