Scandinavia[1] est regio geographica, linguistica, et historico-culturalis Europae septentrionalis. Definitio geographica paeninsulam profert montibus Scandinaviae ad longitudinem 1500 fere km separatam, cuius in altero latere Norvegia, altero autem Suecia iacet; etiam extrema pars Finniae boreo-occidentalis his addi solet. Definitione autem linguistica Scandinavia est sedes linguarum Germanicarum septentrionalium, quae sunt praeter linguas Suecicam et Norvegicam etiam Danica, Islandica, Faeroensis. Historica denique definitio, et quidem ad mores pertinens, etiam Finniam includit.

Scandinavia et Fennoscandia.
Carta marina.

De origine nominis recensere

Plinius Maior regiones septentrionales describens Codanum commemorat sinum refertum insulis, "quarum clarissima est Scatinavia, incompertae magnitudinis."[2] Nomen Scatinaviae a prima origine Falsterbonäset, paeninsulam in Scaniae parte meridiano-occidentali sitam, significasse videtur,[3] deinde postea etiam etiamque latius ad regiones finitimas translatum. Constat Scatinaviam ea etiam aetate fuisse sedem gentium protogermanice loquentium. Itaque non male positum est, in Scatinavia vocem protogermanicam q.e. *skaðinaujō auribus Romanis perceptam perlucere. De qua voce interpretanda inter doctos disputatum est.[4] De verbo composito agi constat, cuius in parte posteriore -avia vox Protogermanica *agwjo[5] sive *aujō ( > a.Nord. ey 'insula' [cf. Suec. ö 'insula']; > a.Germ.a ouwa > Theod. Aue 'pratum riguum']) latere videtur. Primum autem membrum ambiguum est, quamquam consensum multorum haec meruit opinio, de radice *skað- 'malum, noxa' agi (cf. Goth. skaþis, a.Germ.a. scado). Ambiguum est etiam natura stirpis, utrum de nomine agentis *skað+én+ 'violator' > *skaðin+ agatur,[6] an de stirpe adiectivi *skað+īn+ 'periculosus'.[7]

In monumentis antiquis Scandinavia etiam Scandia appellatur.[8] Iam Plinius Scandias profert insulas trans Britanniam sitas,[9] quae simpliciter Σκανδίαι a Ptolemaeo memoratae esse videntur.[10] Scandia unde ortum sit, ambiguum est. Sunt qui Scandiam ex *skaðn+ per metathesin *skand+ natam esse putent; alii autem Scandiam a prima origine nullam rationem cum Scatinavia / Scadinavia habuisse dicunt.[11] Constat quidem formam Scandinaviae (pro Scatinavia) quodam modo ex contagione formae Scandiae natam esse.

Notae recensere

  1. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009; Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, Helsinki, 2006.
  2. Plin. Nat. 4.96.
  3. Sahlgren 1962: 40-41; Nyman 2005: 283.
  4. Vide Nyman 2005: 283-284.
  5. Neumann 2008: 172, 232.
  6. Karsten 1915: 96.
  7. Nyman 2005: 585.
  8. Reichert 2006.
  9. Nat. 4.104.
  10. Geogr. 2.11.16.
  11. Svennung 1963: 33-36; Wagner 1994-1995.

Bibliographia recensere

  • Karsten, Torsten Evert. 1915. Germanisch-Finnische Lehnwortstudien. Ein Beitrag zu der ältesten Srpach- und Kulturgeschichte der Germanen. (Acta Societatis Scientiarum Fennicae. 45, vol. 2). Helsingfors: Societas Litterarum Fennicarum.
  • Neumann, Günter. 2008. Namenstudien zum Altgermanischen. Walter de Gruyter.
  • Nyman, Eva. 2005. Skandinavien. Reallexikon der Germanischen Altertumskunde, 28: 582–87.
  • Nyman, Eva. 2007. Skandinavien - Bezug und Bedeutung. Beiträge zur Namenforschung 42 (4): 453–65.
  • Reichert, Hermann. 2006. Skandia(e), Skandiai nesoi, Sconaowe, Scadanan, Scathanavia, Scatenauga und Ska{/nd/d/t}inavia. Beiträge zur Namenforschung 41.2: 141-157.
  • Sahlgren, Jöran. 1962. Landskapsnamnet Skåne. Ortnamnssällskapets i Uppsala årsskrift, 39–43.
  • Svennung, Josef. 1963. Scadinavia und Scandia. Lateinisch-nordische Namenstudien. Acta Societatis Litterarum Humaniorum Regiae Upsaliensis, 44. Almqvist & Wiksell_
  • Svennung, J. 1967. Jordanes ud Scandia. Kritisch-exegetische Studien. Uppsala. (Skrifter utgifna af Kungl. Humanistiska Vetenskaps-Samfundet i Uppsala, 44: 2A)
  • Svennung, J. 1974. Skandinavien bei Plinius und Ptolemaios : kritisch-exegetische Forschungen zu den ältesten nordischen Sprachdenkmälern. Uppsala. (Skrifter utgifna af Kungl. Humanistiska Vetenskaps-Samfundet i Upsala, 45)
  • Wagner, N. 1994–1995. Scadinavia und Scandia. Beiträge zur Namenforschung 29–30: 137–59.

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Scandinaviam spectant.

Civitates Scandinaviae sunt:

Interdum aliae civitates includuntur: