Nicolaus Boileau
Nicolaeus Bolaeus sive vulgo Nicolaus Boileau cognominatus Despréaux (natus die 1 Novembris 1636; mortuus die 13 Martii 1711) fuit advocatus, scriptor et censor litterarius Francicus. Scribebat praecipue poemata satirica. Ab operibus Horatii Iuvenalisque trahebat venam suam.
Maxime aestimabat opera coaevorum Ioannis de la Fontaine, Molièris et Ioannis Racine. Fortiter dimicavit pro reformatione poeseos francicae et diu legislator Parnassi fuit.
Etiam est notus pro partibus suis in Pugnae Antiquorum et Modernorum. Boileau Academiae Francicae sodalis fuit quam in Academiam anno 1684 cooptatus est.
Vita
recensereBoileau primo theologiae tunc theologiae studiosus fuit; mox autem, fortunis a patre traditis omnino poesi se dedere potuit. Insuper munus prioratus ad Sanctum Paternum Pomponii artibus vacare sinebat. Iam satura praetitulata »Les adieux à Paris« genere scribendi purissimo atque versuum elegantia lectores captabat, quem eventum bonum collectio septem saturarum anno 1666 editarum duplicavit. Impetus in eum ab hominibus offensis et ludibrio habitis gloriam porro auxit. Rex Ludovicus XIV in poematibus glorificatus et laudatus, anno 1666 eum stipendiandum esse statuit. Anno 1677 una cum Ioanne Racine historiographus institutus est, unde bis in expeditionibus militaribus regem comitatus est.
Cum in multos academianos invectus esset, anno 1684 demum rege mediatore in Academiam Francicam cooptatus est. Laborem in litteris ex anno 1677 interruptum anno 1693 iteravit: fructus autem primi in lyricis, saturis et epistulis sat mediocres fuerunt. Plura in iesuitas directa fuerunt et in Perraultium veterum criticum. Perraultium aggressus est denuo in opere »Réflexions sur Longin« (1693). Annos felicissimos autem Auteuil in hodierno Circumdario XVI Lutetiae ubi inter alios et Molière cognovit. Postea autem vitam aulicam vitabat, homo insanus et surdus, se in Monasterium Marianum conferens.
Gravitudo
recensereQualitatis superioris epistulae esse videntur quibus et saturae superatae sunt. Summae laudis dignum autem est opus »L'art poétique« (1674), cunctis scribendi generibus regulas definiens. Id per multum tempus quasi lex omnibus acceptum est. Horatii Artis poeticae bonitas tamen vix aequata est, quia apud Boileau forma tantummodo describitur inventione poetica neglecta. Eius opus »Lutrin« (1674) opus magnum de versibus pangendis est, argumento debiliore, sed liber facetiis cum sale pullulat. In querelis inter traditiones et nova denique pacificavit cum Perraultio.
Inter opera alia mentionis digna sint conversio »Traité du sublime« (1674), carmen mediocre »Sur la prise de Namur« (1693) et epistulae e.g. dominis Brossette et Racine datae.
Argute et sincere Boileau in litteris Francicis mirabilia effecit. Ordinem atque claritatem linguae Francogallicae dedit, etsi opera ipsa non maximi momenti sunt; etiam poesis versibus malis non eget. Racine et Molière in vestigiis Nicolai erant quoad claritatem. Altero ab latere Boileau Cartesium venerabatur et iansenismus fovebat, qui etiam Iesuitas aggredi solitus est. Saeculo XIX nimia veneratio operum Nicolai Boileau saeculo XIX minuta est quamquam opera et hodie leguntur et patrimonii culturalis Francici sunt.
Fons
recensereMeyers Großes Konversations-Lexikon, vol 3. Lipsiae 1905, p. 168-169 (hic in interreti)
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum Boileau spectant. |