Vide etiam paginam discretivam: Chios (discretiva)

Wikidata-logo.svg Chios
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 38°24′0″N 26°1′0″E
Numerus incolarum: 51 930
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Chios Municipality

Geographia

Superficies: 842.5 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Bassanum Romanum

Tabula aut despectus

Chios: situs

Chios (Graece Χίος) est insula Graeciae in mari Aegaeo iuxta litus Turciae sita et ab anno 2011 demus regionis Aegaei Borealis. Una cum insulis Psara, Oenussis et nonnullis insulis minoribus (non habitatis) in unitate Chia regionali (Περιφερειακή Ενότητα Χίου) coniuncta est. Insulae sunt 51 773 incolae (2010). Locus medius insulae est urbs homonyma 23 779 incolarum (status 2001).

Nomen insulae urbisque principalis lingua Graeca ab antiquitate immutata est; Genuenses, qui insulam ab anno 1304 usque ad annum 1566 (quibusdam annis intermissis) imperio rexerunt, eam Scio vocaverunt, postea Turcae Sakiz صاقيز.

GeographiaRecensere

 
Insula Chios a caelo visa

Insula in Aegaeo mari orientali prope litora Asiae Minoris sita forma fere lunata est. Area insulae est 842 km², 51km in longitudinem et a septentrionibus 29km in maximam latitudinem patet, cum minima latitudo in insula media est 13 km. Ambitu quinta est insularum Graeciae, decima Maris Mediterranei.

A paeninsula Erythraea (hodie Turcice Çeşme Yarımadası) 7-13 km distat. Insulae Oenussae Chio litori fere duo chiliometris praeiacent. Psara a Chio fere 20 km ab occidente, Lesbos 48 km a septentrionibus et Icaria 58 km in meridiem versus sitae sunt.

Insula maxima ex parte est montuosa, iugo trans longitudinem surrecto, ex quo in septentrionalibus insulae partibus montes Pelinaei pluries super 1000 m surgunt, summus eorum mons nomine Propheta Elias (Προφήτης Ηλίας) apicem 1297 metrorum assequitur. Chio mediae ac meridianae colles sunt, qui 400 m non superant, praeterea quaedam planities. In insula non sunt flumina, ambitus litorum est 213 km. Insula ob loca amoena, sed etiam temperati climatis mediterranei causa nota est, cui sunt mites hiemes et calidae aestates raris pluviis. Tum venti a septentrionibus flare solent et temperatura inter 28-29 °C versatur.

HistoriaRecensere

 
Tabula Chii insulae Genuensis, saec. XVI.
 
"Scènes des massacres de Scio" (trucidatio Chia), Eugenius Delacroix, olium in ligno, 419 × 354 cm, Museum Lupariense.

Mythologia et praehistoriaRecensere

Reperta archaeologica Chium insulam iam a 5000 annis habitatam esse demonstrant. Mythologia Graeca primum regem Oenopionem (Graece Οἰνοπίων) novit, qui filius Bacchi cum Ariadne fuisset.

Aetas Graeca antiquaRecensere

Chios fuit inter duodecim civitates, quae commune consilium Ionium condiderunt.[1] Iam saeculo septimo a.C.n. nummos sphinge signatos percutere coepit, quem usum per paene 900 retinuit. Saeculo sexto a.C.n. constitutionem assumpsit illi Solonis Atheniensis similem[2], quae postea in formas democraticas evoluta est.

Circa annum 512 a.C.n. Chios in potestatem regni Persarum venit. Persis pugnis Salamina Plataeensique victis insula se Foederi Delio adiunxit naves pro pecunia praebens. Necropolis immensa urbis Chii demonstrat numerum incolarum saeculo quinto exeunte 120000 superavisse (qui est paene triplus numerus hodiernus), quorum maxima pars in sive circa urbem vixit.[3]

Anno 412 a.C.n. bello Peloponnesiaco Chios a Foedere Delio defecit; ab Atheniensibus obsessa, anno posteriore autem a Lacedaemoniis liberata est. Saeculo quarto a.C.n. Chios primo rursus cum Athenis foederata, deinde civitas libera fuit, donec Macedonia totam Graeciam in potestatem suam redegit.

Aetas HellenesticaRecensere

Tempore hellenistico Chios scholae rhetoricae, quam Isocrates condiderat, locum dabat, inter cuius discipulus fuit Theopompus historicus. Eadem aetate insula maximam vini Graeci copiam, quod ab Atheniensibus (et postea a Romanis) laudatum est (vide Vinum Chium), exportavit. Amphorae sphinge uvisque signatae paene in omnibus regionibus, cum quibus Graeci negotia fecerunt, reppertae sunt.[4]

Aetas RomanaRecensere

Tertio Bello Macedonico (171 a.C.n. - 168 a.C.n.) exercitus Galatarum ab Eumene II fratri Attalo adiumento missus prope Chium interceptus est. Livius[5] narrat: Partim in via fugientes Gallos adepti Macedones ceciderunt, partim ante portam exclusos. Clauserant enim Chii portas ignari, qui fugerent aut sequerentur. octingenti ferme Gallorum occisi, ducenti vivi capti; equi pars in mari fractis navibus absumpti, parti nervos succiderunt in litore Macedones, viginti eximiae equos formae cum captivis (...) Antenor devehere Thessalonicam iussit. Postquam Chios a Romanis occupata est, pars provinciae Asiae facta est.

Medium AevumRecensere

Chios pars Imperii Romani et postea byzantini remansit usque ad quartam expeditionem sacram anno 1204. Hoc temporis spatio pluribus terrae motibus conquassata est. Saeculo XIII dominatores variabant, annis 13041329 et 13461566 Chios erat colonia Genuensium, qui numero incolarum bellis maxime minuito potestatem facile obtinuerunt. Cum autem imprimis mercandi cupidi essent, incolis plenam religionis libertatem concesserunt. Ita dicionem facile obtinuerunt; ultimis decennis quidem sultanis Ottomanicis tributa solvere debuerunt.

Novum AevumRecensere

Anno 1566 insula copiis Ottomanicis occupata et usque ad annum 1912 pars Imperii Ottomanici manebat. Chios erat admodum dives ac frequens incolis, qui praecipus mastiche colenda vixerunt. A Phanariotis administrata et Feudum femininum sultanae privilegiis gaudebat.

Bello rerum novarum Graeco (1821–1829) autem die 11 Aprilis anno 1822 maxima 120000 incolarum pars a copiis Ottomanicis fugata, in servitutem redacta aut interfecta est,[6] postquam Graeci seditiosi conati sunt insulam occupare. Sunt, qui 40000 mortuos fuisse aestiment.[7] Hoc "crimen Turcicum" totam Europam commovebat. Nota facta est illa imago Eugenii Delacroix "trucidationem Chiam" demonstrans. Die 3 Aprilis anno 1881 terrae motus delevit, quod steterat et iterum multa milia incolarum necavit.

Anno 1912 exercitus Graecus insulam expugnavit. Pace Londinii (1913) insulam partem Graeciae remanere agnovit. Bello Orbis Terrarum Secundo Chios a Germanis occupata est.

Mense Augusto anni 2012 incendium culturae mastiches imminuit et quosdam locos consitos consumpsit.

Visu dignaRecensere

  • Monasterium Nea Mone saeculi XI, quod in indice UNESCO Mundi Hereditatis est.
  • Castrum Chium
  • Museum Byzantinum
  • Museum Archaeologicum
  • Spelunca prope Sykias sita (nota ob stalactites stalagmitesque)
  • Mare circam insulam ad demergendum aptissimum est.
  • "Vici mastiches" (Μαστιχοχώρια) Pyrgi, Olympi et alii, in quibus domus exteriores arte "Sgraffito" dicta pictae sunt.

VariaRecensere

  • Multi Chii insulam reliquerunt et sedes sive in magnis urbibus Graeciae sive in exteris collocaverunt, ut puta in Londinio, Novo Eboraco et in Australia.
  • Navigatores negiotiatorii insulam semper frequentabant. Ex eis mercibus, quae exportabantur, mastiche habet primum locum, sed est conspicua etiam mercatura olivarum, ficorum, vini et quamvis minoris copiae cerasorum.

Cives praeclariRecensere

NotaeRecensere

  1. Herodotus: Historiae 1.142 et Vitruvius: De architectura 4.1.4
  2. Murray, Oswyn (1993). Early Greece (2. ed.). Londinii. p. 188. ISBN 0006862497.
  3. Merouses, Nikos Chios. Physico periballon & catoecese apo te neolithice epoche mechri to telos tes archaeotetas. (Chios. Ambitus naturalis et habitatio ab aetate Neolithica usque ad finem antiquitatis) cap. 5, sect. 3. Papyros, 2002
  4. Hugh Johnson (1989), Vintage: The Story of Wine, p. 41. Simon and Schuster
  5. Livius 44,28
  6. Res in generis Graecae occidione gestae
  7. Vide commentationem a Rosemarie Noack in diario "Die Zeit" anno 1993 publicatam
  8. Strabo, Geographica XIV.1.35
  9. A New Theory Clarifying the Identity OF Christopher Columbus: A Byzantine Prince from Chios, Greece. a Ruth G. Durlacher-Wolper (1982). - Commetatio edita a The New World Museum, San Salvador, Bahamas

Fontes antiquiRecensere

BibliographiaRecensere

  • John Boardman, C. E. Vaphopoulou-Richardson, edd., Chios: a conference at the Homereion in Chios, 1984. Oxonii: Clarendon Press, 1984

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Chium spectant.