Vide etiam paginam fere homonymam: Nessus.

Nessas (-ae) vel Nessus Chius (Graece: Νεσσᾶς vel Νέσσος ὁ Χῖος) fuit philosophus praesocraticus Chiensis. De doctrinis eius nihil fere nescimus praeterquam quod Democriti philosophiae fuit sectator Metrodorique concivis sui praeceptor.[1] Idem, ut videtur, commentaria quoque grammatica in Homeri Hesiodique opera fecit.[2]

Bibliographia

recensere
  1. Diogenes Laërtius, IX 58; Eusebius, P.E. XIV, 17, 10.
  2. Porphyrius, Quaest. hom. I, 137, 14 (ed. Schrader); Proclus, In Hes. Opp. 84.