Pax Londinii (1913)
Pace Londinii die 30 Maii 1913 Bellum Balcanicum Primum finitum est, quo Serbia, Graecia, Bulgaria Mons Nigerque contra Imperium Ottomanicum pugnaverunt et victoriam adepti sunt.
Bellum Balcanicum Primum
recensereDie 8 Octobris 1912 socii bellum in Imperium Ottomanicum coeperunt et Turcos proeliis variis vicerunt. Die 7 Novembris exercitus Graecus Thessalonicam expugnavit et 21 Februarii 1913 Ioanninam. Copiae Bulgaricae diebus 4 - 8 Novembris frustra Constantinopolin expugnare temptabant et 20 Novembris indutias separatas cum Turcis constituerunt. Die 2 Februarii 1913 bellum renovaverunt et 25 Martii Adrianopolin expugnaverunt. Die 1 Maii indutiae iterum stipulatae sunt.
Constituta Pacis
recensere- Turcia omnes regiones, quas in Europa possederat paene parvam partem, quae ad Constantinopolin pertinet victoribus tradere coacta est.
- Quo modo terra a Turcia relicta inter victores dividendae sint, foedere decretum non est.
- Creta insula a Turcibus civitatibus maioribus relicta est, sed cui insula tradenda sit, constitutum non est.
Effectus pacis
recenserePax diuturna a foedere Londinii servata non est. Nam paucis diebus post Serbia, Graecia Romaniaque atque postea Imperium Ottomanicum Bulgariam aggressi sunt Bello Balcanico Secundo.