Bellum Balcanicum Primum
Bello Balcanico Primo a die 8 Octobris 1912 ad usque diem 1 Maii 1913 Serbia, Graecia, Bulgaria Mons Nigerque contra Imperium Ottomanicum pugnaverunt et victoriam adeptae sunt.
Causae belli
recensereAnno 1908 Imperium Austro-Hungaricum Bosniam et Herzegovinam Turcis dempserat atque ad ipsius territorium adicerat. Russia, quae hoc factum ut cladem accepisset, quod hostis eius auctus esset, anno 1912 foedus inter Serbiam et Bulgariam contra Austriam adiuvit, quod die 13 Martii signatum est. Sed postea et Mons Niger atque Graecia ad foedus accesserunt. Quod foedus nunc non iam in Austriam, sed in Imperium Ottomanicum se vertebat, quod Bello Italico-Turcico labefactum videbatur.
Pugnae
recensereDie 8 Octobris 1912 socii bellum in Imperium Ottomanicum coeperunt et Turcos proeliis variis vicerunt. Die 7 Novembris exercitus Graecus Thessalonicam expugnavit et 21 Februarii 1913 Ioanninam. Copiae Bulgaricae diebus 4 - 8 Novembris frustra Constantinopolin expugnare temptabant et 20 Novembris indutias separatas cum Turcis constituerunt. Die 2 Februarii 1913 bellum renovaverunt et 25 Martii Adrianopolin expugnaverunt. Die 1 Maii indutiae iterum stipulatae sunt.
Pax Londinii
recensereDie 30 Maii 1913 Londinii de pace conventum est. Imperium Ottomanicum omnes terras Europaeas nisi parvam regionem circa Constantinoplim cedere coactum est. Quem agrum victores inter se diviserunt. Sed mox inter se Bellum Balcanicum Secundum coeperunt.
Nexus interni