Eugenius Delacroix
Ferdinandus Victor Eugenius Delacroix, vulgo Eugène Delacroix (Carentonii die 26 Aprilis 1798 natus; mortuus Lutetiae die 13 Augusti 1863), fuit pictor Francicus motionis Romanticismi.
Vita
recenserePetri Narcissi Guérin discipulus mox sese emancipabat e traditionibus classicis. Ei in animo fuit ut effectus quam maximi crearentur itaque differentiae coruscantes et acres in coloribus sese ostenderent. Id iam in prima expositione anno 1822 sentiebatur in opere de Dante et Vergilio navigantibus (Lutetiae). Assectatores scholae Iacobi Ludovici David immo magis excitavit opus anni 1824 de pugna in Chio (Lutetiae); Eugenius Delacroix ipsum pugna Graecorum in Turcas occupatores inflammatum esse constat. Imago ea a nonnullis romanticismi manifestum putatur.
Cum anno 1825 iter in Angliam fecisset, ubi litteris Shakesperii et Georgii Byron studebat, multa in mythologicis, religione, politica, moribus popularibus, allegoricis, poeticis depinxit. Praeterea clades, homines, naves, bestias pictura vivificavit technica hydrochromatica aut olearia. Opera musica ampla et rasiones quoque confecit. In imaginibus suis classici generis sobrietati multitudinem figurarum et personarum obiciebat. Quamquam vivacitate atque coloribus omnes alios superavit, modus eius pingendi minus elegans et minus sollemnis esse dicitur. Tamen studia relicta, quae post mortem inventa sunt, eum delineatorem optimum fuisse monstraverunt.
Delacroix ab aliis nimis veneratus, ab aliis nimis devotus est. Praesertim iuventuti placuit eius pingendi ars, et haud pauci eum imitabantur. Inter opera maximi momenti numerantur: Hellas tristis (1826), Marinus Falieri decapitatus, Milton cum filiis, Christus in Monte olivarum, Sardanapalus moriturus in roda, Libertatis dea ante populum incedens, Episcopi Leodiensis decessus.
Anno 1832 legatos imperiales quosdam in Marocum comitatus est. In terris istis colores eius ob solis radios maturitatem veram attingere potuerut, de quo testimonium perhibent opera haec: Mulieres in Harem (1834), Nuptiae Iudaicae in Maroco (1841), Convulsionarii Tingitani. Incrementum colorum et in artificiis historicis facile agnosci potest: Ludovicus sanctus in clade contra Anglos (Versaliis), Medea (1838 Insulae), Cleopatra (1839), Traiani iudicium Trajans (1840), Constantinopolitana halosis (Lutetiae), Marci Aurelii mors (1845 Tolosae), Christus crucifixus (1847) etc. In bibliotheca Palatii Luxemburgensis Lutetiae Parisiorum imagines varias historicas muris adpinxit, inter quas omnibus notissimum est opus de D. Alegherio et Vergilio inter poetas philosophos heroes. In Palatio legiferum in Diaeta regis, quae dicitur, allegorias iustitiae, industriae, agriculturae, belli reddidit. Quibus genii scientiae, vitae rusticae, artis, fortitudinis sese aggregabant. Inter Eugenii Delacroix opera novissima erant imago mythologica maxima in Pinacotheca Apollinis in Museo Lupariensi necnon Michael cum Lucifero luctans, Heliodiodori reprobatio, Iacobi luctatio cum angelo (in Ecclesia Sancti Sulpicii Parisiensi). Insuper lithographias septendecim confecit ad conversiones operis Faust (A. Stapfer, 1828) et operis Hamlet. Fertur Delacroix imagines 850 depinxisse et delineationes 6500 exarasse.
Eius corpus in Coemeterio Patris Chaizii sepultum est.
Eius gravitudo post mortem ab omnibus aestimata est. Anno 1890 in Hortis Palatii Luxemburgensis monumentum ei erectum est, quod fecerat Dalou. Commercium epistulare eius edidit Burty (Lutetiae anno 1880 altera in editione), diurnaria autem P. Flat et R. Piot (»Journal d'Eugène Delacroix«).
Opera selecta
recensere- 1827 : "Sardanapalus moriturus"
- 1833 : "Libertas populum ducens"
- 1859, 1862 : "Ovidius apud Scythas exsul"
Bibliographia
recensere- Robert Floetemeyer: Delacroix’ Bild des Menschen – Erkundungen vor dem Hintergrund der Kunst des Rubens. Zabern, Mogontiaci 1998, ISBN 3-8053-2329-8.
- Gilles Néret: Eugène Delacroix. 1798–1863. Der König der Romantiker. Taschen Verlag, Coloniae Agrippinae 2004, ISBN 3-8228-1393-1.
- Michael Brunner (ed.): Géricault, Delacroix, Daumier und Zeitgenossen. Französische Lithographien und Zeichnungen. Imhof-Verlag, Petersberg 2009, ISBN 978-3-86568-403-5.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Eugenium Delacroix spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Grove Art • Getty Museum |
- Correspondance d'Eugène Delacroix (editio epistolarum interretialis)
- Vita apud eundem situm