Sardanapalus moriturus (Delacroix)

"Sardanapalus moriturus" (vulgo La mort de Sardanapale) est tabula anno 1827 ab Eugenio Delacroix picta, hodie apud Museum Lupariense Lutetiae monstrata. Sardanapalum Assyriae regem depingit qui debellatus sibi mortem inferre statuit post destructionem divitiarum interfectionemque concubinarum. Fabula de morte Sardanapali a Diodoro Siculo in Bibliotheca historica narrata est; opus autem pictoris praecipue e ludo scaenico Sardanapalo Georgii Gordon Byron, anno 1821 scripto, demitur. E pictura inspirantur et cantata Hectoris Berlioz Sardanapalus, anno 1830 composita, et opera Francisci Liszt Sardanapale inter annos 1845 et 1852 composita sed nunquam perfecta.

Eugenii Delacroix "Sardanapalus moriturus"
Adumbratio

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Sardanapalum moriturum spectant.