Foedus Delium,[1] sive Foedus Atticum,[2] fuit societas Athenarum cum multis civitatibus (Graece πόλεις) in Asia Minore et in insulis Aegaei maris. Persis anno 478/477 a.C.n. pulsis, Atheniensibus praecipue auctoribus, conditum est ad Persas ab Aegaeo mari prohibendοs. Quod Atheniensibus foederis praesidium tributum est Graece foedus οἱ Ἀθηναῖοι καὶ οἱ σύμμαχοι (Athenienses et socii) appellabatur.

Foedus Delium breviter ante bellum Peloponnesiacum coeptum.

Quomodo foedus institutum sit

recensere
 
Imperium Atheniense anno 445 a.C.n., secundum indices vectigalium. Insulae Lesbos, Chios, et Samos (umbrosae in tabula) tributum non adlatae sunt.

Persarum agmine pugna apud Plataeas anno 479 a.C.n. devicto, Pausanias, Lacedaemoniorum dux, eorum classem dum fuga Asiam peteret ad Byzantium persecutus est. Tamen cum se hac de victoria quod esset non nisi suo consilio parta nimis gloriari civitatumque Graecarum causam quae in Asia Minore adhuc imperio Persarum premebantur negligere videretur Athenienses a ceteris sociis impetraverunt, ut sibi totius classis imperium deferretur.[3]

Quomodo propositum tuendarum civitatum Graecarum corrobatum sit

recensere

Huic foederi permultae Graecorum civitates iuxta oras Graeciae, Asiae Minoris, nec non Thraciae itemque insularum Aegei pelagi sitae se iunxerunt. Licet Athenienses praesidium tenerent, ceteras civitates tamen legatos, qui in senatu (synhedrion) de rebus consulerent, quotannis Delum conventuros ibique vectigalia soluturos in fano Apollinis recondenda constitutum est. Vectigalium syllogus 460 talenta non excedere[4] socii in foedere faciendo consenserunt; minores autem civitates, sicut Thasus, Naxos, Lesbos, Chios, atque Samos hac condicione immunitate frui concesserunt, si naves atque turmas suo sumptu pro vectigalibus contribuerent.

Etiamsi obscurioribus quoque civitatibus suffragium in senatu ferre concedebatur videntur quidem Atheniensens auctoritatis causa plurimum sociis persuavisse, sua ut placita sancirent. Praeterea procurationes quoque vectigalium sunt institutae (Graece: Hellenotamiae) quae tamen non nisi civibus Atheniensibus commendabantur.

Quomodo Athenienses foederis praesidium obtinuerint

recensere

Etiamsi Athenienses recens pactum nullo modo anterius foederis Graeci dicti statum inhibere vel deminuere affirmaverunt, nihilominus Lacedaemoniorum vice munus tuendarum Ioniae civitatum susceperunt hoc consilio, quod eis iam in principio bellorum cum Persis gestorum auxilio venire constituerant. Patet praeterea Athenienses esse defendendum aditum ad Euxinum Pontum frumentandi causa ratos esse, ne onerariae naves ab hostibus interciperentur.

Sequentibus annis Athenienses cum in classe exstruenda metallis apud Laurium effossis maxime niterentur magis magisque ceteris potestate praestabant. Hic modus foederis habendi etiamsi numquam scriptis litteris esse sanctus videtur tamen Atheniensibus foederis praesidium ac belli imperium concedere, sociis autem opes ac nonnullas naves Athenas missas foederi contribuere adolevit. Vectigalium modos imponere tunc temporis viro ampli ingenii, Aristidi, qui apud socios propter iustitiam respectumque laudabatur, est commendatum.

Per triennium ex 469 atque 466 a.C.n. foederis copiae prope Eurymedon flumen maximas victorias de Persis terra marique reportaverunt. Etiamsi Persas debellavisse atque noviore incursione in Graeciam avertisse videbantur tamen socios bello fatigatos foedus renuntiare haud siverunt, ne eorum potestas stipendiorum intermissione minueretur. Itaque incolas Thasi insulae, qui devictis Persis foedere se abstenturos nuntiavissent, per annos ab 465 ad 463 a.C.n. obsessione prementes ceteris civitatibus metus ac discordias instigaverunt.

Quomodo Athenienses navale imperium sint assecuti

recensere

Postquam Callias Athenis dux cum Persis anno 449 a.C.n. pacem composuit, Athenienses magis magisque metuebant, ne socii a foedere discederent. Hoc pavore adducti singulis civitatibus sua consilia foederis rationibus anteponere prohiberunt. Eodem tempore etiam ius contribuendarum navium pro vectigalibus magis magisque apud minoris momenti civitates exolevit, qua re sociorum licet invitorum portus Atheniensium classi sexaginta navium patebat. Hoc munitione navali praeter Thasum etiam Naxum insulam Athenienses deterruerunt, ne seditiones temptarent. Qui cum maximam partem civitatum (praeter Chios atque Lesbos) adeo sibi subiecissent, ut eas ad naves tradendas cogerent, etiam Sami insulae incolas quod bellum Mileto urbi intulerunt, ubi eos compresserant servitudine atque oppidi ruina puniverunt. Foederis socios etiam impulerunt, ut suam expeditionem Aegyptiam in Persas anno 454 a.C.n. coeptam iuvarent. Denique autem adversa fortuna illic Persas impugnans classis emissa prope Nili ostium omnino contrita est, quare perterriti Athenienses foederis thesaurum Delo Athenas transportandum curaverunt, ne Persarum quadam incursione caperetur.

De defectionibus et dissolutione

recensere

Multi iugum Atheniensium aegre ferebant. Anno 432 a.C.n. Potidaeam, quamvis Corinthiorum coloniam sibi sociam, suspectam habuerunt Athenienses atque iussis iniquis obtemperare nolentem obsederunt. Qui eventus unus ex eis putatur fuisse qui ad bellum Peloponnesiacum duxerunt. Bello orto (431 a.C.n.) Lesbios anno 428 a.C.n. deficientes Athenienses vi subigere coacti sunt. Anno 424 a.C.n. dux Spartanus Brasidas in Thraciam et Chalcidicen missus civitates Graecas imperialismo Atheniensi ibi oppressas ad libertatem vocabat. Infra biennium e sociis Stagira, Acanthos, Amphipolis, Torone, Mende, Scione ad Lacedaemonios transfugerunt. Nonnullos e quibus Athenienses pace Niciae reciperarunt, Amphipolitanos numquam qui, repudiato primo conditore, Brasidan ut verum conditorem honoraverunt. Post cladem Atheniensium in Sicilia acceptam (413 a.C.n.) certatim civitates Ioniae et insularum ad Peloponnesios deficiunt, incitantibus et Persisː ita Chios, Erythrae, Clazomenae, Lesbos, Miletus, Teos ab Athenis deficiunt. Anno 411 a.C.n. Foedus Delium Euboeam, Thasum, Byzantium, Abydum insuper amittit. Annis sequentibus Athenienses nonnullas victorias navales reportarunt quibus aditum ad Pontum Euxinum tuebantur. Mox anno 405 apud Aegos Potamos victi pacem petierunt et dux Spartanorum Lysander omnes civitates Graecas liberas esse iussit, nonnusquam colonos Atticos expellens - ex insulis Aegina et Melo exempli gratia - ut prioribus incolis sua redderet[5].

Optimam descriptionem imperialismi Atheniensis apud historicum Thucydidem invenerisː quam intractabile et iniustum fuerit in dialogo Meliorum apparet.

  1. Decreta et tabulae, in: Inscriptiones Graecae, vol. I fasc. I (Berolini et Novi Eboraci 1981), 21.
  2. Inscriptiones Atticae Euclidis anno anteriores, Vol. 1 (Berolini, 1976), 276.
  3. Thucydides I.95. Detlef Lotze, Griechische Geschichte: Von den Anfängen bis zum Hellenismus, Überarbeitete u. erweiterte 7a ed. (Monaci, 2007), 56.
  4. Thucydides 1, 96.
  5. Plutarchus, Lysander, 16.

Plura legere si cupis

recensere
  • Balcer, Jack Martin, ed. 1984. Studien zum Attischen Seebund. Constantiae.
  • Balot, Ryan. 2009. The Freedom to Rule: Athenian Imperialism and Democratic Masculinity. In Enduring Empire: Ancient Lessons for Global Politics. Ed. David Edward Tabachnick et Toivo Koivukoski, 54–68. Londinii.
  • Chankowski Véronique. 2001 "Athènes, Délos et les Cyclades à l'époque classique : un réseau économique ?", Revue des Études Anciennes, 2001ː 83-102
  • Meier, Christian. 1995. Athen: Ein Neubeginn der Weltgeschichte.Monaci.
  • Meiggs, Russell. 1979. The Athenian empire. Reimpressus emendatus. Oxoniae.
  • Pfohl, Gerhard, ed. 1980. Urkunde des 2. Attischen Seebundes: Athen 377 v. Chr. In Griechische Inschriften als Zeugnisse des privaten und öffentlichen Lebens: Griechisch-deutsch. Ed. 2a. Tubingae. ISBN 3776520329.
  • Pébarthe, Christophe. 2011 "L’empire athénien est-il toujours un empire comme les autres ?", Dialogues d'histoire ancienne Suppl. 5ː 57-88
  • Rhodes, P. J. 1985. The Athenian Empire. Oxoniae.
  • Schuller, Wolfgang. 1974. Die Herrschaft der Athener im Ersten Attischen Seebund. Berolini et Novi Eboraci.
  • Smarczyk, Bernhard. 1988. Bündnerautonomie und athenische Seebundspolitik im Deleischen Krieg, Francofurti, 1988 Recensio critica

Nexus interni

Nexus externi

recensere