Lysander
Lysander (Graece Λύσανδρος) fuit unus e maximis ducibus bellicis Spartae. In primis notus est quia ultimis belli Peleponnesii annis classi Lacedaemoniorum praefuit et classem Atheniensem apud Aegos flumen delevit, qua victoria potuit finem potestati Athenarum facere et principatum Graecorum Lacedaemoniis dare.
Lysander e Aristoclito, qui, etsi nobilis, pauper fuit, natus est; diem natalem eius non scimus. Institutione militis exacta, praefectum maris Aegaei classis anno 407 a.C.n. nominatus est. Unum e officiis eius fuit classem creare quacum Spartani naves Athenienses fundere potuerunt. Constructionem prohibere autem Athenienses conati sunt, Alcibiademque Sami insulae praefectus miserunt in Ephesum, in cuius portu naves construendae erant. Sed Lysander proelium committere non voluit, dum abiit Alcibiades copiarum quarendarum causa. Tunc tempus ad pugnam idoneum delegit vastavitque classem Athenarum. Anno 406 Alcibiadem autem coegit lex Spartana de nauarchia decedere, et Callicratidas creatus est praefectum classis. Eum autem inexspectate vicerunt Athenienses, et novus nauarchus creandus fuit, qui Aracus factus est. Lysander vicarius eius dictus est, et vere imperium ei fuit. Itaque ipse classem imperavit in Hellespontum, in quam eum secuta est classis Athenarum. Anno 404 a.C.n. certamen ultimum Peleponnesii belli pugnatum est. Lysander classem Atheniensem totam devastavit. Quo facto, Sparta coegit Athenas se dedere. Democratia sublata, Lysander Athenis creavit triginta tyrannos. Athenis re vera regnans Lysander divitissimus factus est; divitias autem ephoris dare voluit. Homo, cui mandavit ut ea ferret in Spartam, partem furatus est; crimen quod eum coegit in exilium ire mortis condemnatus. Anno 403 Athenienses autem urbem eorum receperunt, Lacedaemonios milites qui fuerunt Athenis una cum duce Lysandro vincentes. Spartiani revenerunt autem, et fuderunt Athenienses, quamquam multi milites utrobique ceciderant. Cum Lysander non consentiret, Spartanus rex tamen pactum Atheniensibus dedit quo eos democratiam habere sinebat. Anno 395 a.C.n. Lysander iniit bellum Corinthium, in quo hostes Spartanorum fuerunt Athenae, Corinthus, Argos Thebaeque, quos pecunia adiuvabant Persae. Pausanias, Spartae rex, Lysanderque in Haliartum, urbem in Boeotia, exercitum duxerunt. Lysander primus pervenit, et potuit Orchomeno urbi persuadere ut perfugerent e foedere Boeotio. Postea Lysander agressus est Haliartum, interfectus est autem cum duxisset exercitum nimis propere ad moenia urbis.
Post mortem, multitudo Graecorum opinata est eum fuisse hominem plenum crudelitatis et perfidiae, ut dixit Cornelius Nepos. Ea hostilitas fortasse fuit quod maxime praetulit oligarchiam. Xenophon autem dixit eum pepercisse plurimarum urbium cives - ille autem cum Spartanis consensit.
Fontes
recensere- Aristoteles, De republica Atheniensium 33-4 et Politica V.1.10 et VII.2.
- Cornelius Nepos, Liber de excellentibus ducibus exterarum gentium VI.
- Lysias, Contra Eratosthenem 59-60, 71-4
- Pausanias libro tertio Descriptionis Graeciae 17.4 et 18.3
- Plutarchus, Vita Lysandri.
- Xenophon, Hellenica libri I-III.