Triginta Tyranni[1] (Graece: οἱ τριάκοντα τύραννοι) fuerunt oligarchi Lacedaemoniis faventes, qui post cladem Atheniensem Bello Peloponnesiaco anno 404 a.C.n. urbem rexerunt; quorum principes fuerunt Theramenes et Critias, discipulus Socratis. Nomina omnium eorum apud Xenophontem cognoscere potes[2]. Bene notus est etiam Eratosthenes, Theramenis amicus, ob Lysianam orationem qui eum de fratris caede accusavit.

Triginta et capitibus et iuribus Atheniensium imminuerunt. Non iam omnes cives Athenienses institutis publicis interfuerunt, sed solum quingenti electi. Atque solum tribus milibus civium legibus arma ferre aut iudicium iuratorum habere licuit. Porro Triginta plurimos interfici aut urbe expelli iusserunt. Secundum Aristotelem[3] non minus quam 1500 hominum eorum iussu perierunt.

Thrasybulus anno 403 a.C.n. auxilio Thebarum Triginta Tyrannos evertit.

NotaeRecensere

  1. Nomen Latinum inter alia in Nepotis vita Alcibiadis (Liber de excellentibus ducibus exterarum gentium) invenitur; in interrete cum commentario: [1]
  2. Hellenica II.3.2
  3. Respublica Atheniensium 35.4. Eundem numerum dabat Isocrates, Areopagiticus 67.

Praecipui fontesRecensere

Plura legere si cupisRecensere