Areopagiticus (Graece Ἀρεοπαγιτικός)[1] est oratio deliberativa (συμβουλευτικόν γένος) anno 355 aut 354 a.C.n.[2] a rhetore Isocrate scripta, qua consilia politica civibus suis dabat. Nam plus quam octoginta annos natus in Atheniensium ecclesia se populum adloquentem fingebat.

Ultimae lineae Areopagitici in manuscripto Vaticano Graeco 65.
Miltoni Areopagitica.

Argumentum

recensere

Isocrates corruptos mores politicos inclinatarum rerum Atheniensium causam fuisse existimabat. Cuius rei remedium civibus proponebat ut maiorum democratiam restituerent, hoc est democratiam aetate bellorum adversus Persas vigentem, tum cum Areopagi consilium, quod ex emeritis archontibus constabat, praepotens in republica consilium erat atque moribus custodiendis praecipuam operam dabat. Post legem anno 462 a.C.n. latam potentiam amiserat. Item sorti ad magistratus eligendos comitia praevertebat quibus optimi veltuti diiudicarentur. Quamquam nomina a democratiae fautoribus honorata, Solonem et Clisthenem, praetendit, ipsumque vocabulum "democratia" iterum atque iterum repetit Isocrates eadem sentire atque oligarchici moderati quorum dux Theramenes anno 404 a.C.n. cum ceteris trigintaviris hortantibus Lacedaemoniis electus erat ut priscam Atheniensium rempublicam (πάτριος πολιιεία) restitueret. Hanc accusationem ut evaderet ultima orationis parte triginta tyrannorum gesta vehementer vituperat.

In Isocratis honorem poeta Anglicus Iohannes Miltonus orationem Areopagitica (1644) publicavit[3] de imprimendi libertate. Nam ut Isocrates illam orationem numquam pronuntiavit, tantum typographice divulgavit.

  1. Oratio VII in corpore Isocratico.
  2. Sunt qui malint 357/6 a.C.n. Vide C. Bouchet (2015), fortasse recte.
  3. Clay Daniel, "Why "Areopagitica?"", South Atlantic Review, 2010ː 19-33

Editiones

recensere

Plura legere si cupis

recensere

Nexus externi

recensere