Archon
Archon (Graece ἄρχων, pl. ἄρχοντες) est vocabulum Graecum 'rectorem' sive 'dominum' valens, quod saepe ad magistratus designandos adhibetur. Hoc verbum ἄρχειν 'imperare' in compositione vocabulorum "monarchiae" et "anarchiae" agnoscitur.
Graecia antiqua
recensereIn Graecia antiqua, summus magistratus in variis civitatibus Graecis archon nominabatur.
Athenis, tres antiquissimi magistratus fuere rex, polemarchus, archon penes quos maximum imperium in civitate erat[1] (Solon exempli gratia archon fuit). Primo per totam vitam deinde decem annos imperabant. Post Clisthenianam, mutationem novem archontes annui erant, qui alius ex alia tribu (φυλή) sorte ducebantur sed eorum potestas iam minor erat. Praecipue religiosis et iudiciariis muneribus fungebantur. Nec iam iudicabant ut olim sed causas inter iudicia distribuebant. E praeterita tribu apparitor sorte ducebatur qui cetero collegio ministrabat (scilicet non quotannis ex eadem tribu sed vicissim ex alia). Ita numerum tribuum (decem) aequabant et tribules suos in varia iudicia distribuebant dum iudices sorte ducunt[2]. Quotannis enim sescenos cives e tribu sua ad iudicandum sorte ducebant. Postquam in consilio quingentorum probati erant[3] archontes magistratum ineuntes iureiurando sese obstringebant[4] et exeuntes e magistratu rationem de rebus gestis reddere debebant. Postquam magistratum exuerant in Areopagi consilium intrabant, quod potentissimum fuit usque ad Ephialtis legem (462 a.C.n.) quae multa officia eis ademit. Inter archontes sic distinguebaturː
- Eponymos archon (Ἐπώνυμος ἄρχων; "eponymus rector", qui nomen suum anno, quo officio functus est, imponebat). In prytaneo habitabat et archontium collegio praesidebat. Causis ad hereditates ceterasque familiares spectantibus res operam dabatː orphanos ceterasque personas in tutela collocatas (mulieres) protegebat[5] atque etiam parentes a liberis indigna patientes[6]. Magnorum Dionysiorum Thargeliorumque celebrationi praeerat (choregos eligebat)[7].
- Archon Basileus ("rector regius"). Prope prytaneum in loco bucoleum appellato vel etiam regia porticus (βασιλέως στοά)[8] sedebat. Sacra quibus olim rex fungebatur absolvebat[9], in primis mysteria[10] et Lenaea administrabat. Consilio Areopagitico praesidebat[11] quocum lites de sacerdotiis diiudicabat et causis ad religionem pertinentibus praeerat, hoc est homicidiis et sacrilegiis. Ita impietatis accusatus Socrates ad archontem basileus arcessitus est[12]. Reus homicidii sacer fit et archon basileus ei templis et foro interdicit[13].
- Polemarchos ("rector belli"). Olim dux exercitus erat, tempore classico causis ad peregrinos[14] et metoecos pertinentibus operam dabat (ut Romae praetor peregrinus). Funeribus publicis praesidebat civium qui bello perierant. Sacra quoque Artemidi et Enyalio faciebat[15].
- Sex thesmothetae addito apparitore. In thesmothesio sedebant. Legum custodes erant et quotannis eas recensebant caventes ne altera alteri contradiceret[16]. Publicis et politicis causis praeerant, quae civitatem, pecunias fisco debitas, proditionem, praevaricationem, sycophantiam[17], decreta spretis legibus in ecclesia rogata (γραφὰς παρανομίας)[18], foedera cum externis civitatibus etc. spectabant, item quae ad metalla aut commercium maritimum pertinebant[19]. In summa dies quibus iudicia omnia fierent praenotabant[20]. Praeterea in Thesei templo magistratus sorte ducebant[21]
Imperium Romanum Orientale
recensereHistorici byzantini principes externos archontes nominare solebant.
Notae
recensere- ↑ Aristoteles, De republica Atheniensium 3.
- ↑ Aristophanes, Vespae 303-6.
- ↑ Lysias 26 In Evandrum.
- ↑ Aristoteles, De republica Atheniensium 55.
- ↑ Aristoteles, De republica Atheniensium 56.6-7. Aeschines, Contra Timarchum 158. Contra Alcibiadem 14.
- ↑ Hyperides, Pro Euxenippo 6.
- ↑ Aristoteles, De republica Atheniensium 56.2-5.
- ↑ Plato, Euthyphron 2a.
- ↑ Plato, Politicus 290e.
- ↑ Andocides, De Mysteriis 111.
- ↑ Aristoteles 57.2-4. Demosthenes, Contra Aristogitonem I.23
- ↑ Plato, Euthyphron et Theaetetus 210d. Cf. Hyperides, Pro Euxenippo 6.
- ↑ Aristoteles, De republica Atheniensium 57.
- ↑ Lysias, In Pancleonem 2-5, 13. Isocrates, Trapeziticus 12 et 14.
- ↑ Aristoteles, De republica Atheniensium 58.
- ↑ Aeschines, Contra Ctesiphontem 38-40.
- ↑ Isocrates, De permutatione 314.
- ↑ De republica Atheniensium 59.2. Demosthenes, In Aristogitonem II.8. Hyperides, Pro Euxenippo 6.
- ↑ Aristoteles, De republica Atheniensium 59.
- ↑ Demosthenes, In Midiam 47.
- ↑ Aeschines, Contra Ctesiphontem 13.
Fontes
recensere- Aristoteles, De republica Atheniensium 3 et 55-9
- Demosthenes, In Midiam 32-3, 36, 38
- Hyperides, Pro Euxenippo 6.
Plura legere si cupis
recensere- Alexandra Bartzoka, L'archonte-roi: une particularité athénienne", Ktèma, 2015ː 157-165
- Franc. Aug. Baucke, "De thesmothetis Atheniensium : commentatio antiquaria", Vratislaviae, 1844
- William Bell Dinsmoor,The Archons of Athens in the Hellenistic age, Amstelodami, 1931 Recensio critica
- Am. Hauvette-Besnault, De Archonte rege, Lutetiae, 1884
- C. Lecoutere, L'archontat athénien (histoire et organisation) d'après la Politeia Athēnaiōn, Lovanii, 1893 Recensio critica
- Claudine Leduc, "L’archonte éponyme : le τιμητής ( = censor ?) des Athéniens aux viie-vie siècles ?", Pallas, 2013ː 201-216
- Franz Ryan, "Die Zeugiten und das Archontat", Revue des Études Anciennes, 2002ː 5-9.