Civitas (ius civium)
Vide etiam paginam discretivam: civitas (discretiva).
Civitas est ius hominis membro communitatis sui iuris quae quoque dicitur civitas, id est res publica sensu lato. Ille homo civis appellatur.
Civitas definit in qua patria homo numeratur, dat ius manendi, laborandi et aliter agendi in terra civitatis sicut indigenae ex consuetudine possunt. In rebus publicis democraticis, cives etiam ius habent comitias participandi.
Civitas variis modis acquiritur. Cum partu infans tum civitatem suorum parentium acquirit (quod ius sanguinis dicitur) tum civitatem patriae ubi natus est (quod ius soli dicitur).
Magistratus etiam peregrino civitatem dare potest. Condiciones valde variant inter res publicas.