Euthyphron
Euthyphron Graece (Εὐθύφρων) est unus e primis Platonis dialogis, non multo post 399 a.C.n. scriptus.
In disputatione Socratis cum Euthyphrone, quaestio pietatis (τὸ ὅσιον) tractatur. Ea disputatio, si revera fuit, anno 399 accidit; nam Socrates ob accusationem impietatis a Meleto contra se factam ad archontem regem venit ubi Euthyphronem hariolum forte convenit qui et ipse nomen patris apud archontem detulerat. Quoniam rerum ad religionem pertinentium in primis peritus habetur Socrates ab eo discere cupit quid sit pietas ut accusationes Meleti facilius refutare possit.
Quid sibi proposuerit auctor
recensereMemoriae magistri nuper iniuste damnati et mortui consulit Plato. Quam mendax fuerit crimen impietatis ostendit dum comparat Socratem iustos semper esse deos existimantem et pietatem partem iustitiae esse volentem cum Euthyphrone qui tantum ritus et cultum spectat. Ita religio popularis Atheniensium qui deos omnibus humanis cupiditatibus vexatos ut in carminibus Homericis depingebant sublimiori religionis et deorum aestimationi opponitur. Iudices Socratis religionem intelligere non poterant quia elatior erat quam ut cum volgi opinionibus et cultu civitatis consentiret. Ita Plato argumenta addit quae in Apologia publice pronuntiata necessario omittenda erant.
Praeterea in hoc dialogo Plato Socraticae exemplum investigationis dat quam in Apologia tantum describebat. Nam Socrates Euthyphronem vatem adit qui rerum divinarum peritissimus sibi videbatur atque eum ostendit nihil scire, ne quidem quod sit pietas (τὸ ὂσιον).
De argumento
recensereEuthyphron[1] narrat se suum patrem accusaturum esse de homicidio ex male tractatione cum laboratoribus suis, et contra opinionem hominum vel morem, actionem suam iustam esse, exemplo utens Iovis Cronum condemnantis et mutilantis, ac pietatem facere quae deis placet definit.. Ex hac re controversia disputanda oritur: utrum aliquid recte factum esse iudicandum sit, quia congruat cum voluntate dei omnes leges ac mores ponentis, an quia honestum ac rectum ipsum per se rectum sit ob eamque rem divinae voluntati congruat et appetendum sit. Haec controversia - nostris diebus a philosophis et theologis "dilemma Euthyphronis" appellata - in dialogo non solvitur, sed in aporia finitur quia Euthyphron a Socrate quotienscumque refutatus abire mavult atque rem urgentem excusationis causa profert.
Ηοc in dialogo coepit Plato verbο ἰδέα uti, at non eodem modo atque in dialogis posteris.
Notae
recensereEditiones et commentarii
recensere- Henricus Stephanus (1578), Platonis opera quae extant omnia
- Collection des Universités de Franceː Platon. Œuvres complètes. Tome I. Introduction. Hippias Mineur. Alcibiade. Apologie de Socrate. Euthyphron. Criton. Texte établi et traduit par Maurice Croiset, Les Belles Lettres, 1920 Recensio critica
- L’Euthyphron de Platon. Philosophie et religion. Édition scientifique par Jean-Yves Chateau. Traduit par Jean-Yves Chateau. Vrin, 2005.
- Jacques Bailly, Plato's Euthyphro & Clitophon : commentary with introduction, glossary, and vocabulary. Newburyport, 2003 Recensio critica
- Maximilian Forschner, Platon, Euthyphron: Übersetzung und Kommentar. Platon Werke, Bd 1.1. Göttingen, Vandenhoeck und Ruprecht, 2013. Recensio critica Nonnullae paginae apud Guglum librorum
Plura legere si cupis
recensere- Roberto Celada Ballanti, Il dilemma di Eutifrone : l'uomo, Dio, la morale, Brixiae, 2022 Descriptio auctoris
- Thomas Haslböck, "Frömmigkeit als Tugend. Eine Interpretation von Platons Euthyphron". In: Platonisches Denken heute. Festschrift für Barbara Zehnpfennig, Nomos, Baden-Baden 2021
- Michel Philibert, «Euthyphron », Revue d'Histoire et de Philosophie religieuses, 1956
- Djibril Samb, Commentaire de "l'Euthyphron" de Platon, L'Harmattan, 2016 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Dan Solcan, La piété chez Platon : une lecture conjuguée de l'"Euthyphron" et de l'"Apologie" de Socrate, l'Harmattan, 2009 Recensio critica Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Euree Song, "Philanthropie und Frömmigkeit in Platons Euthyphron, Archiv für Geschichte der Philosophie, 2008ː 115-130
- Laszlo Versényi, Holiness and justice : an interpretation of Plato's Euthyphro, University Press of America, 1982
Nexus externi
recensere- Euthyphron. Platonis Dialogi Graece et Latine, ex recensione Immanuelis Bekkeri, partis primae volumen prius (Berolini impensis Ge. Reimeri, Oxoniae apud I. Parker, 1816).