Aeschines
Aeschines (Graece Αἰσχίνης; natus Athenis ca. 390, mortuus 314 a.C.n.) fuit unus e decem oratoribus Atticis, Atrometi et Glaucotheae filius, tribu Cothocides,[1] aemulus Demosthenis (Laërt. 2. 7.). Adolescens tragoedias actitavit et ad rempublicam accessit,[2] et plures legationes obiit inter quas illam de Pace ad Philippum in qua accusatus a Demosthene est.[3]

Philippo mortuo et Alexandro Asiam tenente[4] patrocinio Macedonum confisus, Ctesiphontem in ius vocavit, quod decernendis Demostheni honoribus ipse contra leges fecisset,[5] sed victus in illo de corona certamine et damnatus, cum multae solvendae impar esset Rhodum exulavit.[6] Ibi cum scholam aperuisset,[7] et "legeretur illa Demosthenis oratio, quam adversus cum habuerat, mirantibus cunctis atque laudantibus, suspirans ait: Quid si ipsam audissetis bestiam, sua verba resonantem ut tradit Hieronymus."[8]
Cicero Aeschinis et Demosthenis orationes inter se contrarias convertit.[9] Orationem Aeschinis qua Timarchum de impudicitia accusavit laudat Gellius.[10] Praeter has exstant etiam eius oratio de male gesta Legatione et XII Epistolae quae nunc spuriae creduntur.[11]
Rhodo Samum navigavit ibique vitam finivit.[12] Memorant e Latinis cum laude Cicero[13] et alii.[14]
Opera servataRecensere
Nexus interni
NotaeRecensere
- ↑ Athen. 6 p 631 et Phot Cod 264.
- ↑ Cic 4 Rep 11 et Augustin 2 Civ D 11
- ↑ Id Orat. 531
- ↑ Cic Opt gen orat. 7.
- ↑ Quintil 3 6 3; 5, 13,41 et 7 1 2
- ↑ Phot l. c.
- ↑ Quintil 12 10 19.
- ↑ ep 53 al 403 n 2; Adde Cic 3 Orat 56 et Plin 7 31 1, Val Max 8 10 ext 1, et Jul Val Gest Alex M 2 7 et seqq.
- ↑ Opt gen orat 8 et seqq. coll. 3 Tusc 26, et Orat 8, Hieronym ep 57. al 101 n. 5.
- ↑ 18 3.
- ↑ Confer De editione orationis Contra Ctesiphontem et de "Aeschinis quae feruntur epistulis" quae [1]
- ↑ teste Phot loc. cit. Qui plura habet de eo passim in Bibliotheca col Philostr Vit Sophist 1 18 et Pseudo Plutarch Vita X Oratt.
- ↑ praeter ll. cc. Brut 9 82 et 84, 5 Fin 2.
- ↑ Jul Vict p 212 et 261 Orell, Plin 2 ep 3, Ammian. 30 4 5, Capell 5 § 432; Tacit Dial de Orat 15 et 25 Augustin 2 contr Crescon 1 et Quintil 2 17 12, 11 3 7 et 168, coll 1 10 67 et alibi
Nexus externiRecensere
FontesRecensere
- M. C. Howatson (ed.), The Oxford Companion to Classical Literature, Londini, sumptibus Oxford University Press, 1989, 2a ed., 640 pp. (ISBN 978-0-19-866121-4)
- Cletus Pavanetto, Graecarum Litterarum Institutiones, pars altera, sumptibus LAS, Romae, 1997 (ISBN 88-213-0361-6)
Haec pagina textum incorporat ex Hofmanni Lexico Universali, 1698. Versio interretialis