Gaius Plinius Caecilius Secundus

(Redirectum de Plinius minor)

Gaius Plinius Caecilius Secundus (communiter Plinius minor, natus Novi Comi anno 61 vel 62; mortuus veri similiter anno 113 vel 115) scriptor Latinus fuit. Plinius anno 82 tribunus militum in Syria fuit, deinde quaestor, tribunus plebis, praetor et anno 100 consul suffectus, anno 111 denique legatus pro praetore provinciae Ponti et Bithyniae consulari potestate Bithyniae et Ponti provinciae, fuit nepos Plinii maioris anno 79 in eruptione Vesuvii mortui. Dum adhuc puer est, pater Caecilius mortuus est, et avunculus Plinium adoptavit.

Simulacrum Plinii minoris
Plinius tres villas habuit, Novi Comi, Laurenti, Tiferni; reconstructio huius a Carolo Schinkel picta est.

Fuit Quintiliani, rhetoris et doctissimi viri, discipulus. Fuit etiam Taciti amicus, ad quem duas epistulas misit (Epistulae 6.16, 6.20) ut narraret quomodo avunculus mortuus esset et quae eodem die ipse fecisset.

Ter Plinius uxorem duxit sed nullos liberos genuit. Imperator Traianus autem ei ius trium liberorum dedit.

Plinius suam pecuniam dedit magistro conducendo ut liberi Novi Comi discerent (Epistulae 4.13); dedit quoque balnea et bibliothecam (CIL V.5262 = ILS 2927).

Bibliographia

recensere
Veteriora
Noviora
  • Nicholas F. Jones, "Pliny the Younger's Vesuvius "Letters" (6.16 and 6.20)" in Classical World vol. 95 (2001) pp. 31-48 JSTOR
  • Greg Woolf, "Pliny's Province" et Tønnes Bekker-Nielsen, "Local Politics in an Imperial Context" in Tønnes Bekker-Nielsen, ed., Rome and the Black Sea Region (Aarhus University Press, 2006. ISBN 87-7934-174-8) pp. 93-117.

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Diccionario biográfico español • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •