Tifernum Tiberinum

Italiae municipium

Vide etiam paginam discretivam: Tifernum (discretiva)

Wikidata-logo.svg Tifernum Tiberinum
Res apud Vicidata repertae:
Tifernum Tiberinum: insigne
Civitas: Italia
Locus: 43°27′27″N 12°14′25″E
Numerus incolarum: 39 632
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Provincia Perusina

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Schaesburgum, Joué-lès-Tours, Gibellina, Höör Municipality, Ramallah

Tabula aut despectus

Tifernum Tiberinum: situs

Tifernum Tiberinum[1][2] (deinde: Civitas Castelli[1][3][4]; alia nomina: Tiphernum Tiberinum[1], Tiphernum Tiberiacum, Castrum Felicitatis[1]) (Italiane: Città di Castello) est oppidum Italiae et municipium, circiter 40 070 incolarum, in Regione Umbria ac in Provincia Perusina situm. Incolae Tifernates[1] vel Tifernatenses[1][4] appellantur.

Tiferni Tiberini prospectus

InsigneRecensere

SententiaRecensere

Sententia urbana est: LIBERTAS.

Nomina urbisRecensere

Nomina urbis sunt[1]: Tifernum Tiberinum, Tiphernum Tiberinum, Tiphernas, Tiphernum, Tisernum Tyberinum; deinde: Civitas Castelli, Castellum Felicitatis, Castrum Felicitatis, Civitas Castellana.

Nomina urbanorum sunt[1]: Tifernates, Tifernatens's, Tibernatens's, Tiferini, Castellani, Castellenses.

HistoriaRecensere

Apud Tifernum Tiberinum Gaius Plinius Caecilius Secundus, vel Plinius minor, patronus Tiferni, villam amoenam tenuit, cuius vestigia adhuc exstant apud collem qui usque ad nostra tempora Plinius vocatur (italice Colle Plinio). Tifernum Plinius in suis epistulis (4,1,4) his verbis memorat: "Oppidum est praediis nostris vicinum, nomen Tiferni Tiberini, quod me paene adhuc puerum patronum cooptavit." Quod oppidum Totila Gothorum rex circiter anno 550 diruit, Floridus autem episcopus rursus aedificavit nominavitque castellum, id est parvum castrum, ob quam causam nunc italice Città di Castello vel tantum Castello urbem appellamus. Postea Langobardi Castrum Felicitatis illud oppidum nominaverunt. Saeculis XIII et XIV leges et instituta liberi communis et populi Civitatis Castelli maxime floruerunt; saeculis XV et XVI Vitelli gens rerum potita est. Anno 1798 rerum mutatio a militiis Francogallicis excitata est, ideoque oppidum Primae Rei Publicae Romanae coniunctum est. Anno 1860 regno Italiae haec urbs addita est.Tifernum autem nunc est post multa saecula maxima urbs vallis superioris Tiberis. Maxime floruerunt et florent in hac urbe artes typographicae.

Clari civesRecensere

NatiRecensere

Aedificia egregiaRecensere

  • Basilica cathedralis S. Floridi et Amantii.

Ecclesia Catholica RomanaRecensere

Tifernum Tiberinum sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae est. Nomen sedis episcopalis Dioecesis Tifernatensis[4] seu Dioecesis Civitatis Castelli[4] est.

Fractiones, vici et loci in municipioRecensere

Antirata, Astucci, Badiali, Badia Petroia, Barzotti, Bivio Canoscio, Baucca, San Martino d'Upò, Belvedere, Bisacchi, Bonsciano, Caifirenze, Candeggio, Canoscio, Capitana, Celle, Cerbara, Cinquemiglia, Coldipozzo, Cornetto, Croce di Castiglione, Fabbrecce, Fiume, Fraccano, Grumale, Lerchi, Lugnano, Marchigliano, Montemaggiore, Monte Ruperto, Morra, Muccignano, Nuvole, Petrelle, Piosina, Promano, Roccagnano, Ronti, Rovigliano, San Leo Bastia, San Biagio del Cornetto, San Lorenzo Bibbiana, San Maiano, San Martin Pereto, San Martino di Castelvecchio, San Pietro a Monte, San Secondo, Santa Lucia, Santo Stefano Del Piano, Scalocchio, Seripole, Terme di Fontecchio, Titta, Trestina, Uppiano, Userna, Valdipetrina, Vallurbana, Vingone, Volterrano.

Municipia finitimaRecensere

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Tifernum Tiberinum spectant.

PinacothecaRecensere

NotaeRecensere

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 1.5 1.6 1.7 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3}
  2. George Holmes (1997), The Oxford Illustrated History of Italy p. 9 ISBN 0-19-820527-9
  3. Flavius Blondus (1474), Italia Illustrata
  4. 4.0 4.1 4.2 4.3 "Dioecesis Civitatis Castelli seu Tifernatensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)}
  Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!