Aperire sectionem principem
Forma Arcadiae antiquae
Vide etiam: Arcadia (discretiva)

Arcadia (Graece: Arkadía) fuit regio historica Graeciae antiquae, media Peloponneso sita et montibus occupata quorum culmen erat mons Cyllene, 2376m altus. Alii montes ob religionem aut mythologiam noti erant Maenalus, Lycaeus, Pholoe, Parthenion. Praecipua civitas antiqua Megalopolis erat, e pluribus vicis in unum coactis a duce Thebano Epaminonda anno 369 a.C.n. condita ut Lacedaemoniorum potentiae obstaret. Tempore geographi Strabonis id est primis annis principatus Romanorum iam incolis paene vacua erat. Asinorum equorumque nutriendorum curae in primis dedita haec regio tum erat.

Illa regio antiqua nomen suum nomo vel praefecturae hodiernae Arcadiae dedit..

UrbesRecensere

ViciRecensere

FluminaRecensere

MontesRecensere

FontesRecensere