De falsa legatione (Aeschines)
De falsa legatione[1] (Graece Περί τῆς Παραπρεσβείας) est oratio iudicialis anno 343 ab Aeschine oratore Atheniensi scripta, qua oratione Demosthenis orationi itidem inscriptae respondebat. Nam ambo oratores anno 346 a.C.n. in eadem legatione ad regem Philippum in Macedoniam a populo missi erant, qui de pace cum Macedonum rege agerent et paulo post postquam pax in ecclesia a populo rata erat iterum qui iusiurandum regis de eadem pace reciperent. Post reditum per Timarchum Demosthenes Aeschinem proditionis accusare voluit sed antequam agere posset Aeschines Timarchum prostitutionis arcessivit qui, indignus iudicatus ne sententiam apud populum diceret aut publice quemquam apud iudices accusaret, actionem inceptam peragere non potuit. Quarto post anno ipse Demosthenes Aeschinem publice accusavit quod cum Macedonum rege contra Athenienses fecisset atque ipse scripsiset epistulam quam rex Atheniensibus remiserat[2]. Causa capitalis erat[3]. Aeschines hac oratione apud iudices vicit et triginta suffragiis in 501 iudicibus absolutus est, adiuvante Eubulo viro tum in republica maxime pollente[4]. Non in omnibus rebus eadem oratio apud iudices habita esse videtur atque hodie eam legimus. Ad publicationem aliquantum rescripta est.
De argumentatione
recensereAeschines qui hoc iudicium semel et iterum vitare voluerat[5] non tam Demosthenis accusationes argumentis refellere conatur quam callide effugere. Si Demosthenes accusationem per capita diviserat Aeschines chronologiam sequi mavultː ita tres legationes (primam quoque in qua nihil accusabatur) per omnes numeros narrat et narrando Demosthenem ut hominem versatilem, praecipitem, ridiculum, perfidum, agrestem depingit ita crimina diluere sperans[6]. Falsae ad populum relationis convictus (nam post tres annos perniciosam fuisse pacem liquebat) Philippi pollicitationibus tum ut ceteros deceptum esse respondet[7], quae defensio imbecilla videtur quoniam a populo electus erat qui veritatem de Philippi propositis dinosceret. Ille vero culpam ad Fortunam reiciebat. Sed vehementiore genere dicendi auditores movere potuit.
Notae
recensere- ↑ Cicero, Orator 111ː ut contra Aeschinem falsae legationis unde sedecimo saeculo Hieronymus Wolffius hunc titulum duxit (cuius interpretationem Aeschinis orationis in Henrici Stephani editione Veterum Oratorum (Genavae, 1575) commode legeris). Postea nonnulli editores ut Didot faciliorem Latinitatem et Quintilianum (VI.4.6) sequi praetulerunt ita dicentesː De male gesta legatione.
- ↑ Demosthenes, De falsa legatione 36.
- ↑ Demosthenes, De falsa legatione 105, 131-3.
- ↑ 184.
- ↑ Demosthenes, De falsa legatione'21' 1-2 et 240-2.
- ↑ Quod praeviderat Demosthenes, De falsa legatione 213-4
- ↑ 118-120 et praesertim 136-140.
Editiones et commentarii
recensere- Jean-M. Julien et Henri L. de Péréra cum Amedeo Hauvette, Discours sur l'ambassade : texte grec, Lutetiae, 1902 cum commentario Francogallico.
- Victor Martin et Guy de Budé, Eschine Discours, tome 1 : Contre Timarque; Sur l'ambassade infidèle, Belles Lettres, 1927. Collection des Universités de France.
- Thomas Paulsen, Die Parapresbeia-Reden des Demosthenes und des Aischines : Kommentar und Interpretationen zu Demosthenes, or. XIX, und Aischines, or. II, Augustae Trevirorum, 1999 Recensio critica
Plura legere si cupis
recensere- Ernst Badian, Julia Heskel, "Aeschines 2.12-18: A Study in Rhetoric and Chronology", Phoenix, 1987ː 264-271
- George L. Cawkwell, "Aeschines and the Peace of Philocrates", Revue des Études Grecques, 1960ː 416-438
- "The Peace of Philocrates Again", The Classical Quarterly, 1978ː 93-104
- "Aeschines and the ruin of Phocis in 346", Revue des Études Grecques, 1962ː 453-459
- Dinah Guth, "The king’s speech: Philip’s rhetoric and democratic leadership in the debate over the Peace of Philocrates", Rhetorica: A Journal of the History of Rhetoric, 2015ː. 333-348
- Bernd Steinbock, "Contesting the Lessons from the Past: Aeschines' Use of Social Memory", Transactions of the American Philological Association, 2013ː 65-103
- Guy Westwood, The rhetoric of the past in Demosthenes and Aeschines : oratory, history, and politics in classical Athens, Oxonii, 2020 Nonnullae paginae apud Guglum librorum Recensio critica Altera recensio critica
- Nancy Worman, "Insult and Oral Excess in the Disputes between Aeschines and Demosthenes", The American Journal of Philology, 2004ː 1-25