Vide etiam paginam discretivam: Ladon (discretiva).

Ladon[1] (Graece Λάδων, Demotice Λάδωνας) est flumen Peloponnesiacum, fere 70 km in longitudinem. Ladon, qui ex clivo occidentali Aroaniae montis emanat, in Alpheum flumen influit. Alpheus autem in Cyparissium sinum in Ionium mari situm inlabitur.

Ladon flumen.
Ladon Daphnen filiam Apollinem fugientem in laurum mutat. (Martinus Opitz & Daniel Triller: Teutsche Gedichte, 1746.)

Ladon in Achaicis et Arcadiis finibus fluit. In altitudine 420 metrorum supra maris aequor, flumen aggere 104 metra in longitudinem patenti obstructum est. Quod opus anno 1954 perfectum lacum artificialem Ladonis (Τεχνητή Λίμνη Λάδωνα) format. Ladon et Alpheus in Gortynia demo confluunt.

In mythologia Graeca, Ladon unus fuit ex multis fluminibus, quae Tethys Oceano genuit.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere