Vide etiam paginam fere homonymam: Oceanus

Oceanus (Graece Ὠκεανός) in mythologia Graeca est Titan, filius Urani et Gaeae. Idem etiam Oceanum Mundi, qui secundum geographos antiquos omnem terram circumdabat, tamquam divina oceani specie indutum repraesentat. E Tethye sorore et uxore Oceanus nymphas Oceanides genuit.

Oceanus genibus ad dextram imaginis partem nititur, e Gigantomachia Altaris Pergameni.
Oceanus in pavimento tessellato pictus.

FonsRecensere

  • Kerenyi, Karl. 1951. The Gods of the Greeks. Londinii: Thames and Hudson.
  Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!