Oceanitides
(Redirectum de Oceanides)
Oceanitides[1][2] (Graece Ὠκεανῖτιδες}, sive Oceanides (Ὠκεανίδες), in mythologia Graeca sunt tria milia nympharum, filiarum Oceani et Tethyis. Sorores fluminum erant. Inter Oceanides[3] enumerantur:
- Styx
- Pleione, Pleiadum mater
- Amphitrite, Poseidonis coniunx
- Clytia, Helii et Apollinis amata
- Doris, Nerei coniunx, mater Nereidum
- Ianthe
- Lysithea, amata Iovis
- Metis, amata Iovis, mater Athenae

In Prometheo vincto Aeschyleus chorus ex Oceanidibus constabat quia Prometheus unam ex illis Hesionen vocatam uxorem duxerat.[4]
Vergilius in Georgicis duas Oceanitides, Clio et Beroen, venatrices ornatas depingit:
Clioque et Beroe soror, Oceanitides ambae,
ambae auro, pictis incinctae pellibus ambae[1]
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 Publius Vergilius Maro, Georgica 4.341–42
- ↑ Hyginus, myth., Fabulae pr.6.1.
- ↑ Index Oceanidum apud Vicipaediam Anglicam.
- ↑ Prometheus vinctus 555-561
Bibliographia
recensere- Sébastien Dalmon, "Les Nymphes dans la Théogonie hésiodique", Pallas, 2015ː 109-117