Megalopolis
Vide etiam paginam discretivam: Megalopolis (discretiva)
Megalopolis (Graece Magna Civitas = megalos magna, polis civitas) urbs in Arcadia/Graecia est. Incolae sive Megalopolitani sive Megalopolitae dicuntur. Quae urbs condita est circa annos 371/367 a.C.n. ab Arcadibus ex Maenalia et ex Parrhasia venientibus, ut caput fieret Foederis Arcadici[1]. Tunc enim Thebani, quibus hegemonia in Graecia ex Epaminondae victoriis contigerat, libertatem Arcadum a Spartanorum inceptis tueri volebant, quos nuper pugna Leuctrica vicerant. Itaque instigatores et fautores[2] huius urbis condendae fuere. Antequam Romani domini totius Graeciae fierent, Megalopolitani multa bella a Lacedaemoniis sibi inlata sustinuerunt : hieme 223/222 a.C.n. urbs a rege Cleomene III capta et magna ex parte deleta est[3]. Mox tamen restituta tempore strategi Philopoeminis primas partes in Foedere Achaico ineunte secundo saeculo a.C.n. egit[4].
Praeclari civesRecensere
- Philopoemen, dux Foederis Achaici.
- Polybius, filius Lycortae, historicus.
NotaeRecensere
FontesRecensere
- Pausanias libro octavo Graeciae descriptionis cap.27 et 30-33
Nexus externiRecensere
Situs geographici et historici: Locus: 37°24′0″N 22°8′0″E • GeoNames • Digital Atlas of the Roman Empire • Encyclopædia Britannica |
- Pausanias libro octavo Graeciae descriptionis 24.9-1
PinacothecaRecensere
Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes! |