Lydiadas Megalopolitanus
Lydiadas Megalopolitanus (mortuus 227 a.C.n.) fuit Megalopolitanorum tyrannus donec anno 234 a.C.n. ab Arato Sicyonio, qui tyrannos e Peloponneso expellere conabatur, persuasus est ut civitatem suam cum Foedere Achaico coniungeret[1]. Eodem anno strategus Foederis electus est (234/233 a.C.n.) atque bis insuper postea (232/231 et 230/229). Quia per duos annos continuos strategum fieri non licebat cum Arato alternabat a quo saepe dissentiebat[2].
Dux audax et fortis erat qui prudentiam et timiditatem Arati saepe vituperabatː in primis pro patria adversus Lacedaemonios magno ardore invehebatur. Anno 227 ad Ladokeia in Megalopolitide, cum hipparchus esset, contempta prudentia Arati strategi hoc anno electi, cum equitibus longius hostes iam fugientes persecutus in insidias incidit[3]. Cleomenes, magnanimus vir, corpus eius inter victimas inventum purpurea veste et corona ornavit atque ita ante portas Megalopolitanorum deponi iussit[4].
Notae
recensere- ↑ Pausanias VIII.27.12.
- ↑ Plutarchus, Aratus 30.
- ↑ Plutarchus, Aratus 31, 36-37. Polybius II.51.
- ↑ Plutarchus, Cleomenes 6.3-7
Plura legere si cupis
recensere- Paul Herthum . De Megalopolitarum rebus gestis et de communi Arcadum republica, Teubner, 1894. Recensio critica
- Hans Taeuber, "Ehreninschrift aus Megalopolis für Aristopamon, Sohn des Lydiadas", Tyche, 1986ː 221-226.